IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [3:20] QUIA EX OPERIBUS LEGIS NON IUSTIFICABITUR OMNIS CARO CORAM ILLO. PER LEGEM ENIM COGNITIO PECCATI. |
[3:20] QUIA EX OPERIBUS LEGIS NON IUSTIFICABITUR OMNIS CARO CORAM ILLO. PER LEGEM ENIM COGNITIO PECCATI.
QUIA EX OPERIBUS LEGIS, id est corporalibus eius obseruantiis, quae maxime populus ille attendebat ueluti circumcisionem, sacrificia, obseruationem sabbati et caeterorum huiusmodi figuralium praeceptorum, NON IUSTIFICABITUR CORAM ILLO, id est apud Deum. OMNIS CARO, id est omnis ea carnaliter tantum, non spiritualiter adimplens, licet coram hominibus, id est humano iudicio quod de exterioribus et uisibilibus indicat, iusti tales reputentur.
PER LEGEM ENIM. Ad duo praemissa refert. Ad illud quod ait Ut omne os obstruatur et subditus etc, istud subiungit PER LEGEM ENIM; ad illud uero aliud QUIA EX OPERIBUS etc., istud subponit NUNC AUTEM SINE etc. Sic continua: quare per legem compesci a sua gloriatione homines debeant? Quia per eam inexcusabiles de peccatis suis maxime redduntur quae per eam cognouerunt potius quam amiserunt, immo etiam auxerunt ut in sequentibus dicturus est: "Ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum."