Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[3:21] NUNC AUTEM SINE LEGE IUSTITIA DEI MANIFESTATA EST: TESTIFICATA   A LEGE ET PROPHETIS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3:21] NUNC AUTEM SINE LEGE IUSTITIA DEI MANIFESTATA EST: TESTIFICATA   A LEGE ET PROPHETIS.

 

NUNC AUTEM. Dixi EX OPERIBUS propriis LEGIS scriptae, id est figuratiuis illis praeceptis quae lex naturalis ignorat, neminem iustificari apud Deum. Sed NUNC, id est in tempore gratiae, IUSTITIA DEI, id est quam Deus approbat et per quam apud Deum iustificamur, id est caritas, EST MANIFESTATA, per euangelicam scilicet doctrinam. SINE LEGE, hoc est carnalibus illis et propriis obseruantiis legis. Illa tamen, dico iustitia TESTIFICATA A LEGE ET PROPHETIS quae eam quoque praecipiunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License