IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [3:22] IUSTITIA AUTEM DEI PER FIDEM IESU CHRISTI SUPER OMNES QUI CREDUNT: NON ENIM EST DISTINCTIO: |
[3:22] IUSTITIA AUTEM DEI PER FIDEM IESU CHRISTI SUPER OMNES QUI CREDUNT: NON ENIM EST DISTINCTIO:
Ex quo uero haec iustitia pendeat, statim adnectit dicens: IUSTITIA AUTEM DEI. FIDEM CHRISTI dicit quam de ipso habemus, eum siue ei uel in eum credendo. Unde et cum adiecit QUI CREDUNT, non addidit horum aliquid, ut aeque ad omnia se haberet. Ex fide quam de Christo habemus, caritas in nobis est propagate, quia per hoc quod tenemus Deum in Christo nostram naturam sibi unisse et in ipsa patiendo summam illam caritatem nobis exhibuisse, de qua ipse ait:
Maiorem hac dilectionem nemo habet... etc.?
tam ipsi quam proximo propter ipsum indissolubili amoris nexu cohaeremus. Unde et in sequentibus scriptum est:
Quis ergo nos separabit a caritate Dei, tribulatio... etc.?
et rursum:
Certus sum enim quia neque mors... etc.
Iustitia, dico, habita SUPER OMNES fideles, hoc est in superiori eorum parte, id est in anima, ubi tantum dilectio esse potest, non exhibitione operum exteriorum.
NON EST ENIM. Bene dixi super omnes pariter, tam gentiles scilicet quam Iudaeos, quia nulla est eorum differentia ex hac iustitia Dei per fidem Christi sicut olim erat ex operibus legis, quia, sicut omnes peccauerunt, ita indifferenter iustificati sunt per hanc summam gratiam a Deo nobis exhibitam.