IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[3:24] IUSTIFICATI GRATIS PER GRATIAM IPSIUS, PER REDEMPTIONEM, QUAE EST IN CHRISTO IESU,
IUSTIFICATI GRATIS, id est quia iustificati sunt, non praeuenientibus meritis eorum, sed PER GRATIAM IPSIUS, id est Dei, qui prior dilexit nos. Quae uero sit illa gratia, id est gratuitum et spirituale ipsius donum, subponit dicens: PER REDEMPTIONEM nostram factam per Christum.