IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [3:25] QUEM PROPOSUIT DEUS PROPITIATIONEM PER FIDEM IN SANGUINE IPSIUS, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE SUAE PROPTER REMISSIONEM PRAECEDENTIUM DELICTORUM |
[3:25] QUEM PROPOSUIT DEUS PROPITIATIONEM PER FIDEM IN SANGUINE IPSIUS, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE SUAE PROPTER REMISSIONEM PRAECEDENTIUM DELICTORUM
QUEM PROPOSUIT NOBIS DEUS Pater PROPITIATIONEM, id est reconciliatorem, IN SANGUINE suo, id est per mortem suam. Et quia non omnibus sed solis credentibus haec propitiatio proponitur a Deo, id est constituitur, addit PER FIDEM, quia eos solos haec reconciliatio contingit qui eam crediderunt et exspectauerunt.
AD OSTENSIONEM IUSTITIAE SUAE, id est caritatis, quae nos, ut dictum est, apud eum iustificat, hoc est ad exhibendam nobis suam dilectionem uel ad insinuandum nobis quantum eum diligere debeamus, qui proprio Filio non pepercit pro nobis.
PROPTER REMISSIONEM, id est ut per hanc iustitiam, id est caritatem, remissionem peccatorum assequamur sicut et per semetipsam Veritas de beata peccatrice ait:
Remittuntur ei peccata multa quondam dilexit multum
remissionem dico habitam uel praecedentium, inquam, delictorum.