IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [3:26] IN SUSTENTATIONE DEI, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE EIUS IN HOC TEMPORE: UT SIT IPSE IUSTUS, ET IUSTIFICANS EUM, QUI EX FIDE EST IESU CHRISTI. |
[3:26] IN SUSTENTATIONE DEI, AD OSTENSIONEM IUSTITIAE EIUS IN HOC TEMPORE: UT SIT IPSE IUSTUS, ET IUSTIFICANS EUM, QUI EX FIDE EST IESU CHRISTI.
IN SUSTENTATIONE DEI, id est propter patientiam Dei, qui non statim punit reos et perdit peccatores sed diu exspectat ut redeant per paenitentiam et cessent a peccato, et sic indulgentiam consequantur.
AD OSTENSIONEM. Primo dixerat simpliciter ad ostensionem iustitiae suae, nunc uero addit IN HOC TEMPORE, in tempore scilicet gratiae, hoc est amoris potius quam timoris. Cum itaque ait IUSTITIAE EIUS id est suae, in hoc tempore, per hoc quod subditur in hoc tempore, uidelicet gratiae, aperte insinuat quam iustitiam primo intellexerit, id est caritatem quae hominibus nostri temporis, id est temporis gratiae, tamquam propria conuenit. Potest etiam quod dicitur in sustentatione Dei ad consequens referri, id est ad hoc quod subiungitur ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit scilicet sensus Deum ad hoc sustinuisse uel distulisse in praecedenti tempore ut manifestaret iustitiam suam quam diximus, id est caritatem, in hoc tempore UT SIT IPSE: IUSTUS uoluntate ET IUSTIFICANS operatione, hoc est ut et uelit implere per Christum quod promiserat, de redemptione scilicet uel iustificatione rostra, et sicut uoluerit opere adimpleat.
EUM QUI EX FIDE EST IESU CHRISTI, hoc est qui credit eum Iesum, id est saluatorem, per hoc quod Christus est, id est Deus et homo.
Maxima hoc loco quaestio se ingerit, quae sit uidelicet ista nostra redemptio per mortem Christi? aut quomodo nos in eius sanguine iustificari Apostolus dicat, qui maiori supplicio digni uidemur, quia id commisimus iniqui serui propter quod innocens Dominus occisus sit?
Primo itaque quaerendum uidetur qua necessitate Deus hominem assumpserit ut nos secundum carnem moriendo redimeret, uel a quo nos redemerit qui nos uel iustitia uel potestate captos teneret, et qua iustitia nos ab eius potestate liberauerit, quodue pretium dederit quod ille suscipere uellet ut nos dimitteret?
Et dicitur quod a potestate diaboli nos redemerit qui per transgressionem primi hominis, qui se ei sponte obediendo subiecerat, iure quodam omnem quoque eius potestatem possidebat ac semper possideret nisi liberator ueniret. Sed cum solos electos liberauerit, quomodo eos diabolus possidebat siue in hoc saeculo sine in futuro magis quam modo? Numquid etiam pauperem illum, qui in sinu Abrahae requiescebat, sicut et diuitem damnatum diabolus cruciabat, licet minus eum torqueret? aut etiam in ipsum Abraham dominium habebat caeterosque electos? Quomodo tortor ille malignus dominium in eum haberet qui portatus ab angelis in sinum Abrahae commemoratur? De quo etiam ipse Abraham testatur dicens:
Nunc autem hic consolatur, tu uero cruciaris
et insuper
esse asserit inter electos et reprobos, ut nequaquam hi ad illos transire possint, nedum diabolus omnibus nequior ibi dominium habeat ubi nullus iniquus locum uel etiam transitum habet. Quod etiam ius in possidendo hominem diabolus habere poterat, nisi forte quia eum. Domino permittente aut etiam tradente, ad torquendum ipsum susceperat? Numquid enim, si aliquis seruus dominum suum deserere uellet et alterius potestati se subdere, ei sic agere liceret, ut non iure, si uellet, eum dominus requireret atque reduceret? Quis etiam dubitet quod si sernus alicuius domini persuasionibus suis conseruum suum seducat et ab obedientia proprii domini declinare faciat, quanto amplius apud dominum suum reus constituatur seductor quam seductus? et quam iniustum sit ut is qui alium seduxerit, aliquod unde prinilegium uel potestatem in eum quem seduxit habere meruerit, qui etiamsi quod prius in eum ius haberet, ex hac ipsa seductionis suae nequitia ius illud amittere meruerit? Scriptum quippe est:
Priuilegium meretur amittere qui commissa sibi abutitur potestate.
Quod si alter alteri ex his conseruis praeponendus esset et potestatem in eum accepturus, nequaquam oporteret nequiorem praeesse qui nullam penitus habet priuilegii rationem, sed magis rationi consentaneum esset ut is qui seductus est, in eum qui sibi seducendo nocuit, districtionem exerceret uindictae. Praeterea, diabolus immortalitatem quam homini ex transgressione promisit dare non potuit, ut ex hoc eum iure aliquo retinere posset.
His itaque rationibus conuinci uidetur quod diabolus in hominem quem seduxit nullum ius seducendo acquisierit, nisi forte, ut diximus, quantum ad permissionem Domini pertinebat, qui eum illi quasi carcerario uel tortori suo ad puniendum tradiderat. Non enim ille nisi in Dominum suum peccauerat, cuius obedientiam deseruerat. Si ergo Dominus dimittere peccatum uellet, sicut et Mariae uirgini factum est et multis etiam ante passionem suam Christus fecit, ut dictum est de Maria Magdalene, et quemadmodum scriptum est ipso ad paralyticum dicente:
Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua
Si ita, inquam, sine passione homini transgressori ignoscere Dominus uellet et dicere tortori suo: 'nolo ut amplius eum punias' quid iuste conqueri posset tortor qui nihil, ut ostensum est, iuris in torquendo acceperat nisi ex ipsa Domini permissione? Si ergo Dominus hoc permittere cessaret, nullum tortori ius superesset; cui quidem, conquerenti uel murmuranti aduersus Dominum, statim responderi a Domino conueniret:
An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum?
Non fecit Dominus iniuriam diabolo cum de massa peccatrice carnem mundam et hominem ab omni peccato immunem susceperit. Qui quidem homo non hoc meritis obtinuit ut sine peccato conciperetur, nasceretur et perseueraret, sed per gratiam suscipientis eum Domini. Numquid eadem gratia, si caeteris hominibus peccata dimittere uellet, liberare eos a poenis potuisset? Peccatis quippe dimissis, propter quae in poenis erant, nulla superesse ratio uidetur ut propter ipsa amplius punirentur. Qui ergo tantam homini exhibuit gratiam ut eum sibi uniret in personam, non posset minorem impendere, dimittendo scilicet ei peccata? Quae itaque necessitas aut quae ratio uel quid opus fuit, cum sola iussione sua diuina miseratio liberare hominem a diabolo potuisset? quid, inquam, opus fuit propter redemptionem nostram Filium Dei, carne suscepta, tot et tantas inedias, opprobria, flagella, sputa, denique ipsam crucis asperrimam et ignominiosam mortem sustinere ut etiam cum iniquis patibulum sustinuerit?
Quomodo etiam nos iustificari uel reconciliari Deo per mortem Filii sui dicit Apostolus, qui tanto amplius aduersus hominem irasci debuit quanto amplius homines in crucifigendo Filium suum deliquerunt, quam in transgrediendo primum eius in paradiso praeceptum unius pomi gustu? Quo enim amplius multiplicata sunt per homines peccata, irasci Deum hominibus amplius iustum fuerit. Quod si tantum fuerat illud Adae peccatum ut expiari non posset nisi per mortem Christi, quam expiationem habebit ipsum homicidium quod in Christo commissum est? tot et tanta scelera in ipsum uel in suos commissa? Numquid mors innocentis Filii in tantum Deo Patri placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis qui hoc peccando commisimus propter quod innocens Dominus est occisus? Nec nisi hoc maximum fieret peccatum, illud multo leuius potuit ignoscere? nec nisi multiplicatis malis, tantum bonum facere?
In quo etiam iustiores facti sumus per mortem Filii Dei quam ante eramus, ut a poenis iam liberari debeamus? Cui etiam pretium sanguinis datum est ut redimeremur, nisi ei in cuius potestate eramus, hoc est ipsius, ut dictum est, Dei, qui nos tortori suo commiserat? Neque enim tortores, sed domini eorum pretia captiuorum componunt aut suscipiunt. Quomodo etiam hoc pretio captiuos dimisit, si ipse prius hoc pretium exegerit aut instituerit ut captiuos dimitteret? Quam uero crudele et iniquum uidetur, ut sanguinem innocentis in pretium aliquod quis requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici, nedum Deus tam acceptam Filii mortem habuerit, ut per ipsam uniuerso reconciliatus sit mundo.
Haec et similia non mediocrem mouere quaestionem nobis uidentur, de redemptione scilicet uel iustificatione nostra per mortem Domini nostri Iesu Christi.
Nobis autem uidetur quod in hoc iustificati sumus in sanguine Christi et Deo reconciliati, quod per hanc singularem gratiam nobis exhibitam quod Filius suus nostram susceperit naturam et in ipsa nos tam uerbo quam exemplo instituendo usque ad mortem perstitit, nos sibi amplius per amorem adstrixit, ut tanto diuinae gratiae accensi beneficio, nihil iam tolerare propter ipsum uera reformidet caritas. Quod quidem beneficium antiquos etiam patres, hoc per fidem exspectantes, in summum amorem Dei tamquam homines temporis gratiae non dubitamus accendisse, cum scriptum sit:
Et qui pracibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Hosanna filio Dauid... etc.
Iustior quoque, id est amplius Deum diligens, quisque fit post passionem Christi quam ante, quia amplius in amorem accendit completum beneficium quam speratum.
Redemptio itaque nostra est illa summa in nobis per passionem Christi dilectio quae nos non solum a seruitute peccati liberat, sed ueram nobis filiorum Dei libertatem acquirit, ut amore eius potius quam timore cuncta impleamus, qui nobis tantam exhibuit gratiam qua maior inueniri ipso attestante non potest.
Maiorem hac, inquit, dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
De hoc quidem amore idem alibi dicit:
Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut ardeat?
Ad hanc itaque ueram caritatis libertatem in hominibus propagandam se uenisse testatur. Quod diligenter attendens, Apostolus in sequentibus ait
quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Ut quid enim Christus... etc.
et iterum:
Commendat autem caritatem suam Deus in nobis, quoniam cum adhuc... etc.
Quae quidem plenius suo loco exponemus.
Nunc autem succincte, quantum ad expositionis breuitatem pertinet, de modo nostrae redemptionis quid uidetur nobis sufficiat. Si qua uero desunt perfectioni, Tropologiae nostrae tractatui reseruamus.