Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[3:27] UBI EST ERGO GLORIATIO? EXCLUSA EST. PER QUAM LEGEM? FACTORUM?   NON: SED PER LEGEM FIDEI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[3:27] UBI EST ERGO GLORIATIO? EXCLUSA EST. PER QUAM LEGEM? FACTORUM?   NON: SED PER LEGEM FIDEI.

 

UBI EST ERGO. Dixi sine lege iustitiam Dei nunc manifestari per fidem Christi super omnes pariter qui credunt. Igitur, o Iudaee, UBI EST amplius GLORIATIO TUA, illa scilicet singularis quam habebas de lege et corporalibus eius obseruantiis? Iam EXCLUSA EST, id est ablata tibi et annullata.

 

PER QUAM LEGEM, scilicet exclusa est.

 

PER LEGEM FACTORUM, id est aliquorum exteriorum operum?

 

NON, SED PER LEGEM FIDEI, ut dictum est Iesu Christi, id est caritatem ex fide nostrae saluationis per Christum uenientem. Nam et antequam aliquis baptizaretur, si iam credit et diligit, sicut Abraham de quo scriptum est:

 

     Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam

 

et fortasse Cornelius nondum baptizatus cuius eleemosynae susceptae sunt a Deo, et de praeteritis peccatis uere poenitet sicut publicanus qui de templo descendit iustificatus. Eum iustum non dubito seu iustitiam habere qui unicuique reddit quod suum est. Unde et ex utero sanctificatos Ieremiam et Iohannem dicimus, ubi specialiter illuminati Deum iam cognoscebant et diligebant, quamuis adhuc eis necessarium esset sacramentum suscipere circumcisionis quod tunc locum obtinebat baptismi.

 

Quare ergo, inquies, istos tales postea circumcidi uel baptizari oportuit qui iam antea erant iusti, ex fide scilicet et caritate quam habebant, et quos, si tunc morerentur, saluari necesse esset? Nemo quippe iustus mori potest uel habens caritatem qui damnetur. Rursum nemo sine baptismo uel martyrio, post datam de baptismo sententiam, saluari potest. Mori tamen tunc poterat cum caritatem habebat ante baptismum uel martyrium, eo quidem tempore quo, inquies, si moreretur, et saluari eum necesse esset et damnari. Nos autem dicimus, omnem qui Deum sincere et pure propter ipsum diligit, iam praedestinatum ad uitam, nec umquam praeueniendum morte donec ei uel per praedicationem uel per Spiritum Dominus reuelet quidquid ei de sacramentis fuerit necessarium, et insuper facultatem hoc percipiendum tribuat.

 

Quod uero opponitur: eum qui ante baptismum iam iustus est, credendo scilicet atque diligendo Deum, in eo tempore tunc esse in quo, si moreretur, et saluari eum et damnari oporteret; -- hoc opponi potest de quolibet criminaliter peccante qui ad uitam praedestinatus est, sicut de Dauid adulterante. Sicut enim ilium qui iustus erat saluari oporteret, sic iustum quia praedestinatus; et sicut non baptizatum damnari esset, sic istum adulterantem.

 

Fuit itaque et Dauid in quodam tempore in quo, si moreretur, et damnari eum et saluari oportebat. Sed rursus in nullo tempore fuit in quo non posses bene mori, in nullo in quo non posses male mori, quamdiu liberum habuit uoluntatis arbitrium. Non tamen ideo in aliquo fuit in quo necesse esset eum et bene et male mori, immo in nullo tempore necesse fuit aliquem bene mori uel in nullo aliquem male mori, sed in singulis temporibus in quibus potest aliquis bene mori, potest in eisdem male mori. In nullo tamen coniunctim uerum est dicere eum posse mori simul bene et male.

 

Sic et de illo qui caritatem habet ante baptismum et per hoc iustum est, concedimus quid in nullo tempore fuerit in quo necesse esset eum saluari et damnari simul, si moreretur. Posset quippe is qui caritatem habet ante baptismum, sine caritate tune esse et sic mori et damnari tantum, posses et mori baptizatus in eo tempore in quo nondum est baptizatus, et sic saluari.

 

Quod si dicas coniunctim eum posse simul et habentem caritatem et non baptizatum, non recipio magis quam si diceres aliquem posse mori adulterum et praedestinatum. Sicut uero eum qui praedestinatus est bene agere oportet ut saluetur, sic eum qui iam iustus est credendo et diligendo baptizari propter praefixam Dei sententiam de baptismo uel propter ipsam iustitiae perseuerantiam. Si enim is qui caritatem antequam baptizetur habet, priusquam baptizetur uitam finiret, nequaquam in ipsa caritate perseueraret, cum de aeterna beatitudine penitus desperaret et se statim in ipso exitu esse in perpetuo damnandum praesentiret.

 

Sicut autem ante baptismum aliquem ex fide et dilectione iustum iam dicimus, cui tamen in baptismate nondum sunt peccata dimissa, id est poena eorum penitus condonata, sic et et post baptismum paruulos et qui nullius discretionis sunt, quamnis remissionem percepeunt peccatorum, nondum tamen iustos dicimus, quamuis mundi sint apud Deum, qui nondum aut caritatis aut iustitiae capaces esse possum nec aliqua merita habere. Qui tamen si in hac imbecillitate moriantur, cum incipiunt de corpore exire et uident sibi per misericordiam Dei gloriam praeparatam, simul cum discretione caritas Dei in eis nascitur.

 

Ne quis itaque ludaeorum nobis, immo Apostolo posses opponere nos quoque per legem factorum, id est exteriorum operum sicuti baptismi, iustificari, sufficiat nos hoc de nostra iustificatione, immo omnium quae in caritate consistit, interposuisse et antequam sacramenta suscipiantur, siue nostra siue illorum. Quod et propheta considerans dicebat:

 

     In quacumque hora peccator ingemuerit, saluus erit.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License