IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [3:30] QUONIAM QUIDEM UNUS DEUS, QUI IUSTIFICABIT CIRCUMCISIONEM EX FIDE, ET PRAEPUTIUM PER FIDEM. |
[3:30] QUONIAM QUIDEM UNUS DEUS, QUI IUSTIFICABIT CIRCUMCISIONEM EX FIDE, ET PRAEPUTIUM PER FIDEM.
QUONIAM QUIDEM, ac si diceret utrorumque est per gratiam, quia utrosque IUSTIFICAT PER EIDEM quae ad caritatem, ut diximus, perducit.
CIRCUMCISIONEM, id est Iudaeos.
ET PRAEPUTIUM, id est gentiles. Quod dicit Ex FIDE -- PER FIDEM diuersitas est locutionis, non sententiae. Unde Augustinus in libro De spiritu et littera:
Non ad differentiam dictum est tamquam aliud sit ex fide, aliud per fidem, sed ad uarietatem locutionis.