IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[3:31] LEGEM ERGO DESTRUIMUS PER FIDEM? ABSIT! SED LEGEM STATUIMUS.
LEGEM ERGO. Quaniam quidem per fidem sine operibus legis dicimus homines saluari, ergo legem DESTRUIMUS PER FIDEM, id est per commendationem fidei eam irritam monstramus? ABSIT! SED LEGEM STATUIMUS, id est uolumus ut lex per omnia compleatur. Ille enim ueraciter etiam figuralia nunc implet praecepta, qui illud facit uel credit quod nunc tantum illa habent figurare, non efficere, non tam sonum uocis quam sensum et intentionem attendens iubentis. Denique, ut ipse ait Apostolus,
De qua etiam, commemoratis elusdem praeceptis, Dominus ait diuiti: