IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4:1] QUID ERGO? DICEMUS INVENISSE ABRAHAM PATREM NOSTRUM SECUNDUM CARNEM?
QUID ERGO? Quandoquidem exteriora illa opera legis iustitiam non habent conferre, quid ergo iustitiae uel utilitatis DICEMUS INVENISSE ABRAHAM SECUNDUM CARNEM? id est per illas carnales obseruantias ueluti circumcisionis uel sacrificiorum, ac si diceret: nihil. Cum dicit PATREM NOSTRUM, id est quem imitari debemus quasi filii eius per doctrinam, quaestionem suam aggrauat quasi et nos eum in istis sequi debeamus.