IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4:2] SI ENIM ABRAHAM EX OPERIBUS IUSTIFICATUS EST, HABET GLORIAM, SED NON APUD DEUM.
SI ENIM. Et uere non est per illa exteriora iustitiam assecutus, dining iudicio, quia per illa nullum apud Deum pretium habet. Et hoc est: SI IUSTIFICATUS EST EX OPERIBUS, hoc est exteriora quae iustitiae hominibus uidebantur exercuit. HABET quidem GLORIAM.
SED NON APUD DEUM, hoc est apud homines, qui de uisibilibus iudicant, magnus per hoc habetur, non apud Deum qui cordis inspector est et renum probator et in abscondito uidet.