Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[4:3] QUID ENIM? SCRIPTURA DICIT? CREDIDIT ABRAHAM DEO: ET REPUTATUM  EST ILLI AD IUSTITIAM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4:3] QUID ENIM? SCRIPTURA DICIT? CREDIDIT ABRAHAM DEO: ET REPUTATUM  EST ILLI AD IUSTITIAM.

 

QUID ENIM? Et bene dico non ex operibus Abraham iustificari apud Deum sed ex fide, quia sic habemus ex testimonio Scripturae. Et hoc est: Quid enim DICIT SCRIPTURA? hoc est attendamus quod scriptum est in Genesi, hoc uidelicet quod sequitur: CREDIDIT ABRAHAM DEO, hoc est promissionibus diuinis, siue exeundo de terra sua ut multiplicaretur in aliena, siue de promissione filIi, siue de quacumque ei promisit, quantumcumque incredibilia uel magna uidentur. Haec autem uera est illa fides quae per dilectionem operatur. Cum itaque dicit: CREDIDIT DEO, tale est credendo exsecutus est libenter iussa Domini.

 

ET REPUTATUM EST HOC EI a Domino AD IUSTITIAM, hoc est haec obedientia fidei eum apud Deum iustum constituit, non circumcisio uel caeterae corporales obseruantiae quae in lege postea scriptae sunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License