IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4:4] EI AUTEM QUI OPERATUR, MERCES NON INPUTATUR SECUNDUM GRATIAM, SED SECUNDUM DEBITUM.
EI AUTEM, ac si diceret: non sine cause dico quod Abraham, si ex operibus iustificaretur, haberet gloriam, id est maximam laudem, inter homines, sed non apud Deum sed propter hoc dico quod ei QUI OPERATUR, IMPUTATUR ab hominibus MERCES SECUNDUM DEBITUM, hoc est suae acquisitionis et propriae uirtutis id dicitur esse, non ex aliena gratia conferri, cum apud Deum sola amantis fides ad iustitiam sufficiat.