IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [4:5] EI VERO QUI NON OPERATUR, CREDENTI AUTEM IN EUM, QUI IUSTIFICAT IMPIUM, REPUTATUR FIDES EIUS AD IUSTITIAM SECUNDUM PROPOSITUM GRATIAE DEI. |
[4:5] EI VERO QUI NON OPERATUR, CREDENTI AUTEM IN EUM, QUI IUSTIFICAT IMPIUM, REPUTATUR FIDES EIUS AD IUSTITIAM SECUNDUM PROPOSITUM GRATIAE DEI.
Et hoc est quod sequitur: EI VERO QUI NON OPERATUR, regalia uidelicet opera, sed per fidem ei uere cohaeret qui iustificat impium; et hoc est: CREDENTI IN EUM QUI IUSTIFICAT IMPIUM. REPUTATUR ab eo scilicet qui iustificat impium. id est a Deo.
FIDES EIUS AD IUSTITIAM, hoc est remunerat eum pro hac fide tamquam iustum. Hic aperte Apostolus determinauit, cum ait CREDENTI IN EUM, qualem fidem intelligit. Aliud est enim credere Deum, ut uidelicet ipse sit; aliud est Deo, id est promissis uel uerbis eius quod uera sins, aliud in Deum. Tale quippe est credere in Deum, ut ait Augustinus, Super Iohannem:
Credendo amare, credendo diligere, credendo tendere ut membrum eius efficiatur.
Credunt itaque daemones quoque et reprobi Deum, credunt Deo, sed non in Deum quia non diligunt nec diligendo se ei incorporant, id est ecclesiae, quae eius corpus est, per deuotionem aggregant. Quomodo autem deputatur subponit: SECUNDUM PROPOSITUM GRATIAE DEI, id est secundum hoc quod in proposito diuinae bonitatis consistit quae magis animum quam opera remunerat. Alioquin multi qui facultatem operandi non habent, cum tamen habeant uoluntatem, reprobarentur.