IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4:7] BEATI, QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES, ET QUORUM TECTA SUNT PECCATA.
Quod enim ait: BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES etc., generaliter dicit quicumque sint, sine Iudaei siue gentiles. Remittitur iniquitas quando poena eius condonatur per gratiam quae exigi poterat ad iustitiam, ac per hoc iam ipsam gratiam quasi fundamentum Scriptura constituit, ut quidquid deinceps superaedificetur, praeeunti gratiae deputetur. Remissis autem iniquitatibus, qualiter ad perfectionem diuina gratia hominem perducat, prosequitur cum deinde addit peccata tegi ac denique nec imputari. Remittuntur quidem peccata per paenitentiae gemitum de quo dicitur:
Quacumque hora peccator ingemuerit
quia priusquam ei uere displicet iniquitas et omnis mala eius uoluntas abscedit, iam ita cum Deo peccator reconciliatur, ut a gehennae poenis sit liberatus nec umquam gehennam incurret, si in hoc gemitu moreretur, paratus ad omnem quam posset satisfactionem. Tunc autem TECTA SUNT PECCATA quando in hoc saeculo satisfactio paenitentiam sequitur. Quae quidem satisfactio etiam purgatorias extinguit alterius saeculi poenas, cum prius paenitentia poenas deleuerit damnatorias, id est gehennales. Tunc igitur tecta sunt ante oculos iudicis peccata quando iam pro eis nihil uidet quod puniat.