IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4:8] BEATUS VIR, CUI NON IMPUTABIT DOMINUS PECCATUM.
BEATUS VIR. Cum primum plurali numero 'beatos' proponeret dicens: Beati quorum etc., quid est quod nunc singulari numero 'beatum' enuntiat et 'uirum' nominat dicens: BEATUS VIR etc., nisi quia diuinae gratiae beneficia usque ad singularem illum hominem extendit qui in una Christi persona Deo unitus est? Cuius etiam beatitudinem, eodem propheta describente, in ipso statim capite libri scriptum est:
Vir quippe a 'uiribus' dictus est ideo quia ille qui nihil debilitatis ex corruptione peccati traxit, qui fortior fortem alligauit et arma eius diripuit, quasi uir singulariter per excellentiam dicitur; alii uero comparatione ipsius quasi effeminati et molles omnes existunt terrenis uoluptatibus subiacentes. Huic autem, cum omnino sit immunis a peccato, nullum DOMINUS IMPUTAVIT PECCATUM, quia nulla eum poena pro peccato dignum iudicauit aliquo, uel originali uel proprio, qui nec in peccato conceptus fuerit nec peccatum aliquod commiserit.
Possumus etiam ter beatitudine nominata tria hominum saluandorum genera intelligere. Unum quidem genus est paruulorum baptismo uel martyrio sanctificatorum uel quorumlibet uere paenitentium, quibus in hac uita satisfactionem paenitentiae non licet explere; aliud uero genus est qui per condignam satisfactionem peccata corrigunt; tertium uero genus in unius Saluatoris singularitate, ut expositum est, permanet. Cum itaque ait BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES, solam intelligit remissionem, quam scilicet nulla hic satisfactio sequitur. Paruulis autem qui iuxta psalmistam in iniquitatibus concepti sunt, illae, in quibus concepti et nati iniquitates remittuntur dum originalis peccati damnationem pro eis, ut diximus, non incurrunt. Caeteri uero, sicut supra quoque meminimus, satisfactione bonorum operum peccata contegunt praeterita. Et hoc quidem ipsa constructionis proprietas exigere uidetur, ut cum hic dicitur quorum et quorum, non eosdem intelligamus sed dinersos. Alius est enim sensus si semel proferatur quorum, hoc modo: BEATI QUORUM REMISSAE SUNT INIQUITATES ET TECTA SUNT PECCATA, alius si repetitum bis dicatur sicut praesens habet littera. Semel quippe dictum eosdem, duplicatum diuersos insinuat.
Quaestio de gratia Dei et meritis hominum hoc loco se ingerit, quae sint apud Deum uidelicet merita rostra, cum omnia bona eius tantum gratiae tribuenda sunt, "qui in nobis operatur", eodem attestante Apostolo,
et uelle et perficere pro bona uoluntate.
Unde et alibi ait:
Quid autem haloes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
Quaerendum etiam in quo merita nostra consistet, in uoluntate uidelicet tantum an etiam in operatione, id est quid ad gloriam siue poenam Deus in nobis remuneret; et utrum uirtus ad beatitudinem sufficiat etiamsi in operationem non prorumpat; et utrum opus exterius quod bonam uel malam uoluntatem sequitur, meritum augeat; et cum omnis uirtus sit animi et in ipso fundata consistat, utrum omne peccatum similiter animi sit; et quid inter uitium animi et peccatum differat et quot modis peccatum dicatur? -- Sed quia hoc maxime ad ethicam pertinet considerationem, et diutius in his definiendis immorandum esset quam breuitas expositionis postulat, nostrae id Ethicae discussioni reseruemus.