IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [4:9] BEATITUDO ERGO HAEC IN CIRCUMCISIONE TANTUM MANET, AN ETIAM IN PRAEPUTIO? DICIMUS ENIM QUIA REPUTATA EST ABRAHAE FIDES AD IUSTITIAM. |
[4:9] BEATITUDO ERGO HAEC IN CIRCUMCISIONE TANTUM MANET, AN ETIAM IN PRAEPUTIO? DICIMUS ENIM QUIA REPUTATA EST ABRAHAE FIDES AD IUSTITIAM.
BEATITUDO ERGO. Quandoquidem ostensum est quot modis beatitudo dicatur sine habeatur, illud etiam uideamus a quibus habeatur, id est a circumcisis tantum an etiam a praeputiatis. Et hoc est quod quaerendo ait: ERGO HAEC BEATITUDO, quam uidelicet in Deum asseqnimur sine operibus etiam legis credendo, MANET IN CIRCUMCISIONE TANTUM, id est in circumcisis, AN ETIAM IN [PRAEPUTIO, id est in] praeputiatis? Quae uero sit haec beatitudo determinat dicens eam esse quam Abraham consecutus est cum ex fide fuerit iustificatus. Et hoc est quod subdit: DICIMUS ENIM, id est ex supra posito conuincimus testimonio QUIA ABRAHAE FIDES, qua, ut expositum est, in Deum credidit, reputala est ei apud Deum AD IUSTITIAM id est Deus iustum eum esse reputauit et remunerationem iustorum dignum iudicauit.