Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[4:10] QUOMODO ERGO REPUTATA EST? IN CIRCUMCISIONE, AN IN PRAEPUTIO?   NON IN CIRCUMCISIONE, SED IN PRAEPUTIO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4:10] QUOMODO ERGO REPUTATA EST? IN CIRCUMCISIONE, AN IN PRAEPUTIO?   NON IN CIRCUMCISIONE, SED IN PRAEPUTIO.

 

Dixi reputata est. Ergo quaeramus in ipso Abraham QUOMODO, id est quando, sit ei REPUTATA fides eius ad iustitiam, utrum uidelicet antequam circumcideretur uel post, ut per eum uidelicet etiam de caeteris hominibus indicare possimus, utrum uidelicet sold circumcisi hanc beatitudinem iustitiae assequantur an non? Et hoc est quod ait quomodo? scilicet quaerendo et statim soluendo, IN CIRCUMCISIONEM, id est postquam circumcisus fuit, AN IN PRAEPUTIO, id est antequam circumcideretur, dum adhuc uidelicet praeputium retineret?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License