IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [4:13] NON ENIM PER LEGEM PROMISSIO ABRAHAE, AUT SEMINI EIUS UT HAERES ESSET MUNDI: SED PER IUSTITIAM FIDEI. |
[4:13] NON ENIM PER LEGEM PROMISSIO ABRAHAE, AUT SEMINI EIUS UT HAERES ESSET MUNDI: SED PER IUSTITIAM FIDEI.
NON ENIM PER LEGEM. Cum superius ostenderet hominem ex fide sine operibus legis iustificari et per hoc gloriationem legis Iudaeis auferret, manifestum de Abraham patre ipsorum interposuit exemplum. Unde nunc ad gloriationem legis euacuandam reuertitur ac si iterum supra dicta, ut ea probes, repetens dicat: dixi superius me arbitrari HOMINEM IUSTIFICARI PER FIDEM SINE OPERIBUS LEGIS, quod in ipso etiam pates Abraham qui opus maximum legis, id est circumcisionem, suscipiens, potius PER IUSTITIAM FIDEI quam per opus ipsum legis iustificatus est. Et merito: NON ENIM PER LEGEM, id est per aliquod opus legis uel per obedientiam legis quae nondum data erat, meruit promissionem haereditatis accipere, SED PER IUSTITIAM FIDEI, hoc est per fidem iustificantem siue per iustitiam ex fide uenientem; AUT SEMINI EIUS, id est exemplo eius instructi, UT HAERES ESSET MUNDI, id est perpetuns possessor uniuersorum bonorum, qui per fecunditatem terrae promissae figurantur. Uniuersa quippe possidet bona qui omnia habet necessaria, et ei nihil deesse dicitur qui nullo indiget. Unde Apostolus de his qui exemplo Abrahae peregrinantis, terrena despiciendo caelestis appetunt, ait:
Tamquam nihil habentes et omnia possidentes.
Vel ESSET HAERES MUNDI, id est soli ex uniuerso mundo eligerentur ut fierent HAEREdes.