Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[4:14] SI ENIM QUI EX LEGE, HAEREDES SUNT: EXINANITA EST FIDES, ABOLITA   EST PROMISSIO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4:14] SI ENIM QUI EX LEGE, HAEREDES SUNT: EXINANITA EST FIDES, ABOLITA   EST PROMISSIO.

 

SI ENIM QUI. Bene dico per opera legis non perueniri ad haereditatem fidelibus promissam. Alioquin FIDES ESSET EXINANITA, id est meritum fidei euacuatum, cum aeque infideles sicut fideles opera illa legis habere possint et per hoc haeredes fieri, et PROMISSIO ABOLITA, id est inefficax et irrita facta. Per quam quidem promissionem in semine Abrahae gentes sunt benedicendae quae legis opera non habent. Et hoc est SI ENIM QUI EX LEGE, sunt subaudis. SUNT HAEREDES, id est qui opera legis habent, per hoc haereditatem merentur etc.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License