Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER PRIMUS

[1:1] PAULUS, SERVUS CHRISTI IESU, VOCATUS APOSTOLUS SEGREGATUS IN  EVANGELIUM DEI,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[1:1] PAULUS, SERVUS CHRISTI IESU, VOCATUS APOSTOLUS SEGREGATUS IN  EVANGELIUM DEI,

 

PAULUS. More scribentium epistolas, salutationem praemittit qui ad ueram eos salutem adhortatur. Quam quidem salutationem, cum quibusdam quae adnectit, quasi loco prooemii praescribit, ut eos uidelicet attentos aut dociles seu benenolos breuiter efficiat. Attentos quidem facit tam a persona sua quam a persona Christi eum mittentis, quam ab ipsa re, hoc est euangelica doctrina ad quam obseruandam eos adhortatur; a persona quidem sua, dum eam commendat tamquam in apostolatum segregatum et ad praedicandum Euangelium a Deo uocatam; commendat autem et Domini Iesu Christi personam, quem et Filium Dei nominat et eum esse asserit, qui patribus promissus erat tamquam humani generis redemptor et qui ex Spiritu Sancto conceptus sit et mortuorum suscitator magnificus exstiterit. Sed nec Euangelii commendationem praeterit, dum ipsum per scripturas sacras prophetarum Dei promissum esse commemorat. Docilitas uero in hoc ipso notatur quod per hoc quod sibi dicit iniunctum euangelicae praedicationis officium, de his quae ad Euangelii doctrinam pertinent se scripturum esse insinuat. Qui etiam, cum se seruum Christi et se eorum seruum esse confitetur, tam ex humilitate quam ex amore quem illi in Christum habebant necnon et ex his quae subiungit de amore quem habet in eos, quando uidelicet pro conuersione eorum maxime gratias Deo agat et ad eos uenire desideret ut eos amplius instruat aut confirmet, sibi ipsos beneuolos reddit. Nunc litteram insistamus.

 

Notandum uero quia iuxta Expositionem Rufini in hanc epistolam, quae quidem Expositio translatio Expositionis Origenis creditur, iste Apostolus ante etiam quam conuerteretur binomius erat, ut tam uidelicet Paulus quam Saulus antea uocaretur, sicut scriptum est, inquit, in Actibus apostolorum:

 

     Saulus qui et Paulus

 

iuxta Hieronymum uero et Augustinum seu caeteros, ipse sibi Apostolus nomen mutauit a Paulo proconsule quem per miraculum primum conuertit, ut in Actibus apostolorum scriptum est, assumens hoc nomen ut nunc Paulus sicut ante Saulus uocaretur, ut post eius conuersionem sicut nouam uitam uel nouum praedicationis assumpsit officium ita et nonum sortiretur uocabulum, sicut et de apostolo Petro Dominus fecit a quo ipse post conuersionem Petrus est uocatus qui antea Simon uocabatur. Unde et Romana ecclesia iam in consuetudinem duxit ut quos in cathedra beati Petri sublimat, nomina eis mutet. Saulus autem quasi a Saule antea dictus erat qui de eadem tribu, id est de Beniamin erat, et in persecutione fidelium Saulem imitabatur qui Dauid et suos persequebatur sicut iste Christum atque membra eius. Cui ab ipso dictum est:

 

     Saule, Saule, quid me persequeris?

 

Teste autem Hieronymo, sicut Iacob translatum in nostram linguam Iacobus dicitur et Ioseph Iosephus, ita et Saul nunc Saulus dicitur tamquam sit trissyllabum nomen, cum tamen per diphtongum proferre ipsum bissyllabum soleamus. Videtur etiam quasi diminutiuum esse a Saul Saulus sicut a Iulo Iulius.

 

Sicut autem Saul primo humilis, postea superbus factus est, ita hic e contrario, primo superbus et maximus ecclesiae persecutor, nunc Paulus, id est per humilitatem iam modicus siue quietus appellatur, nam iuxta Augustinum. Paulus Latine 'modicus' sonat. Unde et dicimus: paululum exspecta, id est modicum. Quantum uero humilis ipse fuerit, audi ab ipso:

 

     Ego enim sum, inquit, minimus apostolorum, qui non sum dignus uocari apostolus.

 

Iuxta Ambrosius uero:

 

     Ex Saulo Paulum se dicit, hoc est immutatum, ut quia Saulus "inquietudo" seu "tentatio" interpretatur, hic cum ad fidem Christi accessit Paulum se dicit, id est quasi iam quietum, cum prius tentationes aemulatione legis Dei seruis inferret.

 

Quantum uero iam quietus et patiens exstiterit et ne quem scandalizaret semper studuerit, ipse quoque docet qui, ne quem grauaret, manibus laborabat, non ut caeteri apostoli de Euangelio uictitans.

 

Ab Hieronymo autem in Libro Hebraicorum nominum:

 

     Paulus "mirabilis" sine "electus"

 

interpretari dicitur. Quem et Dominus ipse uas electionis uocauit et tam uita quam doctrina inter apostolos mirabilem fecit. Quem quidem tam uirginem esse quam martyrem constat, ut quae in magrus apostolis Petro et Iohanne diuisa sunt merita, in isto reperiantur coniuncta, et prae caeteris tam praedicationis quam uirtutis gratiam assecutum; per quem fere uniuersus conuersus est mundus atque ipse quoque apostolorum princeps de perniciosa simulatione necessario correctus, ut in eo quoque mirabiliter illa Veritatis impleretur sententia:

 

     Erunt nouissimi primi et primi nouissimi.

 

In cuius etiam typo Beniamin, fratrum suorum extremum et a patre uehementer dilectum, fuisse non ambigimus.

 

De hoc autem praeclaro Christi siguifero et tuba Domini uehemente, ipse humiliter qui ab eo coirectus fuerat Petrus, in excellentiae elus laudem prorumpens:

 

     Sicut et carissimus inquit, frater noster Paulus secundum sibi datam sapientiam scripsit uobis, sicut in omnibus epistolis loquens de his, in quibus sunt quaedam difficiliora intellectu, quae edocti et instabiles deprauant sicut et caeteras scripturas, ad suam ipsorum damnationem.

 

Quam quidem difficultatem ex nimia subtilitate rationum procedentem, et professi et ueriti sunt doctores sancti. Unde et Ambrosius in Epistola quadam quae sic incipit:

 

     Etsi sciam quod nihil difficilius sit quam de Apostoli lectione disserere, cum ipse Origenes longe minor sit in Nouo quam in Veteri Testamento... etc.

 

Augustinus, Retractationum libro I:

 

     Epistolae ad Romanos expositionem inchoaueram, sed huius operis si perficeretur plures libri essent futuri quorum unum solum in sola disputatione salutationis absolui, sed deinde cessaui, ipsius magnitudine ac labore deterritus.

 

Et beatus Hieronymus Ad Pammachium:

 

     Paulum, inquit, apostolum quotienscumque lego, uideor non mihi uerba audire sed tonitrua.

 

Idem Ad Paulinum:

 

     Paulus nouissimus in ordine, primus in meritis est quia plus omnibus laborauit.

 

Idem Ad Eustochium:

 

     De uirginibus, inquit Apostolus, praeceptum Domini non habeo. Quod et ipse ut esset uirgo, non fuit imperii sed propriae uoluntatis. Neque enim audiendi sunt, inquit, qui eum uxorem habuisse confingunt, cum suadens perpetuam castitatem intulerit: "Volo autem omnibus esse sicut me ipsum".

 

Quantus autem et apud philosophos habitus sit qui eius uel praedicationem audierunt uel scripta uiderunt, insignis ille tam eloquentia quam moribus Seneca in epistolis quas ad eum dirigit, his uerbis protestatus est:

 

     Libello tuo lecto, de plurimis ad quosdam litteris quas ad aliquam ciuitatem seu caput prouinciae direxisti, mira exhortatione uitam mortalem contemnentes, usquequaque refecti sumus. Quos sensus non puto ex te dictos sed per te, certe aliquando et ex te et per te. Tanta etenim maiestas earum rerum est tantaque generositate clarent ut uix suffecturas putem aetates hominum quibus institui perficique possint.

 

Meminit et Hieronymus huius laudis Senecae erga Paulum in libro De illustribus uiris, capitulo XII ita scribens:

 

     Lucius Annius Seneca Cordubensis, Photini Stoici discipulus et patruus Lucani poetae, continentissimae uitae fuit, quem non ponerem in catalogo sanctorum, nisi me epistolae illae prouocarent quae leguntur a plurimis Pauli ad Senecam aut Senecae ad Paulum. In quibus, cum esset Neronis magister et illius temporis potentissimus, optare se dicit esse eius loci apud suos cuius sit Paulus apud Christianos.

 

Quod si et propheticae auctoritatis laudem philosophico adiungas praeconio, inuenies huius Apostoli excellentiam supra caeteros tam apud patriarchas quam prophetas insigne aliquid laudis specialiter adeptam esse. Hic quippe, sicut ipse ait, de tribu Beniamin exordium ducens, ille est in typo cuius tam patriarcha Iacob quam prophetarum et regum maximus Dauid exultantes praecinerunt. Iacob quidem sic ait:

 

     Beniamin lupus rapax mane rapiens praedam, uespere diuidet escas

 

siue iuxta aliam translationem:

 

     ...uespere spolia distribuet.

 

Dauid uero futurae ecclesiae principes in spiritu praeuidens et quasi hunc caeteris anteponens:

 

     Ibi, inquit, Beniamin adolescentulus in mentis excessu.

 

Ille quippe Beniamin filius Iacob, qui huius typum gerebat de semine suo futuri, inter fratres ordine extremus, primus apud patrem per gratiam erat a quo ipse in senio susceptus potissimum diligebatur. Sic et Paulus inter apostolos ordine uocationis et conuersionis ultimus, meritis, ut dictum est, apud Deum primus. Beniamin quoque nascens matrem parientem peremit quae prae dolore partus moriens.

 

     Benonim eum, id est filium doloris, appellauit; pater uero nomine commutato eum Beniamin, id est filium dexterae, nominauit.

 

Paulus quippe in Christo iam renascens matrem suam Iudaeam, quae eum in doctrina legis genuerat et educauerat, quasi peremisse dicitur, cum ipse praecipue carnalium obseruationum praecepta, in quibus ipsi uiuebant, euanuerit et totam eorum gloriam ad nihilum redegerit quasi de utero matris exiens et a scholis synagogae per conuersionem recedens, iuxta quod ipsemet ait:

 

     Qui me segregauit ex utero matris meae et uiuificauit per gratiam suam.

 

Unde et bene mater eum

 

     Benonim, id est filium doloris

 

sui, uocauit, quia quo plus errorem eius Paulus infestauit, amplius eam dolere fecit, et quo prae sapientiae suae excellentia gratior ei exstiterat, amplius eam contristauit amissus. Bene autem pater nomen commutare uoluit, ut potius eum plium dexterae, id est prosperitatis seu fortitudinis appellaret quam doloris, quia hic, ut diximus, interitus synagogae, qui per Paulum factus est, in prosperitatem potius fidelium et communem ecclesiae exsultationem quam in dolorem reputandus est. Qui etiam quanta fortitudine animi uiguit, innumerae in eum persecutiones indicant.

 

Quod uero dicitur mane rapere praedam et uespere escas dinidere, significat eum primitus persecutorem ecclesiae fuisse et postea spiritalis uerbi refectionem doctrina suae praedicationis administrasse. Quod uero iuxta aliam translationem dicitur distribuere spolia, significat eum, posteaquam conuersus est, multas animas diabolo eripuisse et quasi spolia fugato hoste hos retinuisse quos postea per ecclesiastica officia uel quaecumque fidelium ministeria ordinauit.

 

Hieronymus uero in prologo Libri Hebraicarum quaestionum in Genesim assent secundum Hebraeos quod

 

     altare in quo immolabantur hostiae et uictimarum sanguis ad basem illius fundebatur, in parte tribus Beniamin erat.

 

Quo quidem conuenienter iste Christiani sanguinis effusor intelligitur de quo scriptum est:

 

     Spirans minarum et caedis in discipulos Domini... etc.

 

ut Christi membra tamquam lupus oues laniaret in terris.

 

Iste est Beniamin adolescentulus quasi inter apostolos tempore extremus, mente ac ratione caeteris praecellens, utpote qui raptus est ad tertium caelum et audinit arcana uerba quae non licet homini loqui. A quo etiam ipse primus apostolorum a perniciosa simulatione correctus est et uniuersa ecclesia spiritaliter instructa, ut, inter uniuersa sanctorum scripta, eius epistolae priuilegium tam utilitate quam subtilitate merito adeptae sunt. Quarum nunc istam quae ad Romanos dirigitur exponendam suscepimus, quae omnium eruditissimorum iudicio tam litterae difficultate quam rationum subtilitate implicita est.

 

SERVUS. Cum dicat apostolis Dominus:

 

     Iam non dicam uos seruos sed amicos

 

quare nunc Apostolus se seruum appellat? At uero ut praemittamus distinguere, duo [sunt] genera seruorum, id est subiectorum, quorum uidelicet alios timor poenae subiectos tenet, de qualibus dicitur quia

 

     seruus non manet in domo in aeternum

 

et iterum illud:

 

     Cum feceritis omnia quaecumque praecepta fuerint uobis, dicite: Serui inutiles sumus

 

alios amor obedientes facit quibus dicitur:

 

     Euge, serue bone et fidelis... etc.

 

Facile est praedictae quaestioni etiam hoc modo respondere quod alio modo dicitur sernus simpliciter, alio modo seruus dilectus CHRISTI sine seruus bonus. Ibi enim quasi coactio quaedam ex seruili timore, non uoluntaria subiectio monstratur, hic per amorem filialis obedientia designatur. Nec fortasse necesse est ex nomine 'serui' simpliciter prolato coactam semper et non uoluntariam subiectionem signari, nisi forte per adiunctum aliquod amicalis subiectio remoueatur ueluti cum dicitur:

 

  Iam non dicam uos seruos sed amicos.

 

Cum enim subditur sed amicos, quasi aduersando ad illud quod dictum est seruos, intelliguntur in praemisso serui illi qui tantum sunt serui, non etiam amici. Alioquin modo generaliter serui dicuntur omnes illi, tam boni uel mali, quibus talenta sua dominus commisit.  Serui itaque generaliter dicuntur, siue eos qui praesunt diligant, siue non, dummodo eis ita subiecti sint ut in eorum penitus potestate tam res eorum quam ipsi permaneant, ut nec se ipsos nec a]iquid hi qui serui dicuntur possideant proprium. Hoc itaque modo se hoc loco Apostolus seruum Christi nominat; cui se ita penitus subiecerat, ut nihil suo relinqueret arbitrio sed totum Christi se subderet uoluntati, dicens illud ei per omnia:

 

     Fiat uoluntas tua.

 

Quis enim culpet dum Dominus per gratiam nolit iam apostolos appellare seruos, ipsi tamen per humilitatem se seruos profiteantur? Non enim ait "iam non dicetis uos seruos sed amicos" sed

 

     Iam non dicam uos seruos sed amicos.

 

Bene autem Apostolus, cum ad obediendum alios inuitet, se primitus obedientem profitetur, ut non solum uerbo, uerum etiam magis exemplo auditores commoueat, sectatus quidem eum de quo scriptum est:

 

     Quae cepit Iesus facere et docere

 

prius uidelicet facere et postea docere.

 

Cum praemiserit nomen Christi -- quod est commune omnium tam in regem quam in sacerdotem inunctorum, secundum quod scriptum est:

 

     Nolite tangere christos meos

 

-- subiecit proprium nomen eius quod est Iesus, ut hunc uidelicet Christum a caeteris tam singularitate personae quam dignitate distingueret. Solus quippe proprie Iesus dicitur qui solus uere et in perpetuum saluare potest. Cum itaque dicitur Christus, id est unctus, quoniam tam reges quam sacerdotes inungebantur, ostendit eum a Deo tam in regem quam in sacerdotem nobis esse constitutum, per quae duo nos saluet, quod sonat 'Iesus'. Sacerdos quippe nobis exstitit, se ipsum pro nobis in ara crucis immolando; rex uero pro fortitudine et potentia dictus est qua potest sibi subicere omnia et tamquam fortior fortem alligare diabolum, utpote ille cui

 

     Pater omnia dedit in manu.

 

VOCATUS APOSTOLUS, hoc est uocatus a Deo et electus in apostolum, non a se ipso ueniens ad praedicandum. Alioquin fur esset et latro iuxta illud Veritatis:

 

     Omnes quotquot uenerunt fures sunt et latrones.

 

     Venerunt, inquit Hieronymus, qui non missi sunt.

 

Unde et bene apostolus 'missus' siue 'legatus' interpretatur. Attende etiam humilitatis suae commendationem cum dixerit VOCATUS potius quam electus. Vocatio quippe clamor uocis est ad longe positos ut accedant uel audiant. Tanto autem iste remotior erat a Deo quanto immanior erat ecclesiae persecutor. Diligenter itaque ait, non electus uel assumptus, sed VOCATUS quasi a longe a Domino tractus ad Euangelium ipsius praedicandum.

 

SEGREGATUS IN EVANGELIUM DEI seorsum et per se, non cum aliis apostolis electus non a Christo adhuc in terra consistenti mortali, sed iam in caelestibus ad dexteram Patris constituto et tam per resurrectionem quam ascensionem glorificato. Unde et ad Galatas scribens, ut suam commendaret electionem aduersus eos qui calumniabantur eum caeteris apostolis non esse connumerandum, quod non fuerit a Domino Iesu Christo in terra cum caeteris electus, ait:

 

     Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitauit eum a mortuis

 

ac si diceret: Paulus apostolus, non per hominem, id est mortalem, sed per Iesum iam resurrectione glorificatum et nihil iam mortalis naturae uel corruptibilis habentem. Dicitur etiam segregatus in praedicatione Euangelii, dum, caeteris adhuc apostolis circa praedicationem et resurrectionem Iudaeorum occupatis, iste specialiter ad gentes tamquam eorum proprius apostolus destinatus est. Unde et doctor gentium specialiter ipse dictus est. Hinc est illud in Actibus apostolorum dicente Spiritu Sancto:

 

     Segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ministerii quo assumpsi eos.

 

Euangelium 'bona annuntiatio' dicitur, eo uidelicet quod euangelica praedicatio annuntiet completum quod antea erat promissum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License