IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4:15] LEX ENIM IRAM OPERATUR. UBI ENIM NON EST LEX, NEC PRAEVARICATIO.
LEX ENIM IRAM. Iterum probat per legem, id est opera illa legis exteriora quae lex praecipit, non acquiri haereditatem, immo magis reos constitui homines per legem ut haereditatem amittant. Multa quippe sunt opera legis ita grauia, ut eos a quibus uel in quibus fiunt adeo affligant, ut uix eis aut numquam praecepta eorum placeant nec uoluntarie possint impleri, sicut est dentem pro dense et oculum pro oculo tollere et nonnullis mortem inferre. Quis enim in his quos diligit haec libenter exerceat aut in se ea libenter excipiat? Unde Petrus in Actibus apostolorum eos refellens qui Christianis opera legis imponere uolebant, ut ea uidelicet ipsi quoque seruarent, ait:
Viri fratres, quid tentatis Deum imponere ingum super ceruicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus saluari quemadmodum et illi.
Lex itaque carnalem et durae ceruicis populum ex operibus suis magis reum effecit quam purgauit. Spiritualibus uero nihil iustitiae contulit, per illa uidelicet propria sua opera exteriora. Et hoc est quod ait: LEX ENIM, id est illa legalia opera, IRAM Dei in eos potius OPERATUR quam ueniam uel aliquam iustificationem. Et quare IRAM? quia transgressores sui facit eos, non alits scilicet; et hoc est: UBI ENIM NON EST LEX etc., id est illi quibus illa legalia praecepta non sunt data, praeuaricationis, id est transgressionis, reatum per illam non incurrunt, cum eis uoluntarie non obediunt.