Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[4:16] IDEO EX FIDE, UT SECUNDUM GRATIAM UT FIRMA SIT PROMISSIO OMNI   SEMINI, NON EI QUI EX LEGE EST SOLUM, SED ET EI QUI EX FIDE EST   ABRAHAE, QUI EST PATER OMNIUM NOSTRUM

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4:16] IDEO EX FIDE, UT SECUNDUM GRATIAM UT FIRMA SIT PROMISSIO OMNI   SEMINI, NON EI QUI EX LEGE EST SOLUM, SED ET EI QUI EX FIDE EST   ABRAHAE, QUI EST PATER OMNIUM NOSTRUM

 

IDEO EX FIDE, scilicet sunt haeredes, quandoquidem non ex lege. Vel ita continua: dixi non per legem esse factam promissionem haereditatis sed per iustitiam fidei; ideo ex fide sunt haeredes. Et hoc est: UT SIT FIRMA PROMISSIO, scilicet haereditatis, id est ad effectum perducta OMNI SEMINI Abrahae, id est fidem eius imitanti, tam gentili scilicet quam Iudaeo. Et hoc est quod subdit: NON SOLUM EI QUI EST EX LEGE, id est Iudaeo qui legi subiacet. SED ET EI QUI EX FIDE EST ABRAHAE, hoc est gentili qui sola fide Abraham imitatur, secundum gratiam, scilicet Dei, sit firma promissio eius, non secundum merita legalium operurn. QUI EST PATER, scilicet Abraham, OMNIUM NOSTRUM, tam Iudaeorum uidelicet quam gentilium, id est in exemplo ad imitandum omnibus propositus est.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License