IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [4:17] (SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE) ANTE DEUM, CUI CREDIDIT, QUI VIVIFICAT MORTUOS, ET VOCAT QUAE NON SUNT, TAMQUAM EA QUAE SUNT: |
[4:17] (SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE) ANTE DEUM, CUI CREDIDIT, QUI VIVIFICAT MORTUOS, ET VOCAT QUAE NON SUNT, TAMQUAM EA QUAE SUNT:
SICUT SCRIPTUM EST, in Genesi scilicet, ac si diceret: eo uidelicet modo pater est atque omnibus in exemplo praepositus quo promittitur a Domino pater esse MULTARUM GENTIUM, id est diuersarum nationum, credendo scilicet magis quam opera legis exercendo. Quod patenter insinuat cum subdit: ANTE DEUM CUI CREDIDISTI. Verba Domini loquentis ad Abraham sunt ista: QUIA PATREM etc. Sic quippe scriptum est:
Non uocabitur nomen tuum Abram sed uocaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te.
Innuitur itaque ex his uerbis interpretatio nominis Abrahae quod sonat "pater multarum" sed quod additur gentium, explanatio est potius quarum rerum multarum sit intelligendum quam interpretatio.
Sed et quod ait Apostolus ANTE DEUM CUI CREDIDISTI, uel nostrae translationi est subtractum uel ex parte Apostoli additum, ut uidelicet determinaret Abraham ex fide omnibus in patrem esse propositum magis quam ex circumcisione. Pater ponitur, id est constituitur, ANTE DEUM, id est in placito eius, qui filios non quaerit sibi generare sed Deo, nec concubendo suae uoluptati satisfacere sed exemplo fidei magis quam propagatione carnis filios Dei praeparare. Quod patenter insinuat cum subdit CUI CREDIDISTI, de omnibus scilicet eius promissis, ac si diceret: Posui te patrem ante Deum cui credidisti, id est ut per hoc quod ei credidisti, multos tibi similes exemplo tuae fidei illi generares. Quod Deus loquens ad Abraham ita fatur: PATREM MULTARUM GENTIUM POSUI TE ANTE DEUM, et non dicit "ante me" sed ita de se quasi de alio loquitur -- consuetudo est Hebraici sermonis.
Unde et ipse legislator qui hoc scripsit, semper de se ipso quasi de alio consueuit loqui, ueluti cum ait:
et iterum:
Et erat Moyses mitissimus.
Quod tamen non sine cause factum uidetur, ut uidelicet alius quasi de alio loquatur. Constat quippe in sanctis et maxime in prophetic Deum potius quam ipsos loqui. Unde prophetae aliquid dicturi frequenter aiunt: Haec dicit Dominus, et Veritas in Euangelio ad discipulos: Non enim uos estis, inquit, qui loquimini Apparens quoque et loquens Dominus Abrahae olim uel caeterls, quondam id per angelum exhibebat, ueritatem ipsius apparentis uel loquentis angeli a se ipso prouide distinguebat, ut ipso quoque locutionis genere alius intelligeretur qui uerba firmaret, quam ipse de quo uerba erant, id est angelus a Domino.
QUI VIVIFICAT. Et merito ei credidisti de suis promissis quia talis est QUI VIVIFICAT MORTUOS, id est infideles prout uult ad fidem conuertit. Mortui dicuntur infideles, uulnerati peccatores. Vita quippe iustorum fides dicitur iuxta illud:
Qui infideles est, nihil penitus bond habet quo Deo placere possit, quia sine fide, ut ipse dicit Apostolus, impossibile est placere Deo.
ET VOCAT, hoc est ita uerbis suis facit obedire non existentia: Dixit enim et facta sunt, snandauit et creata sunt, sicut existentia.
[4:18] QUI CONTRA SPEM IN SPEM CREDIDIT, UT FIERET PATER MULTARUM GENTIUM SECUNDUM QUOD DICTUM EST EI: SIC ERIT SEMEN TUUM.
QUI CONTRA SPEM. Commendata potentia Domini ut de eius promissis nullatenus sit dubitandum, commendat et constantiam fidei Abrahae ad quem nos imitandum adhortatur. Cum primitus Abraham desperasset de Sara, sperauit de Agar se haeredem suscipere. Postea uero e contrario per promissionem Domini credidit ac sperauit. Et hoc est credidit IN SPEM contra spem, id est credendo diuinis promissis, ductus est in spem, suscipiendi scilicet haeredem, contrariam priori sped. Aliter: quando duxit Sarram, credidit eam fecundam et secundum naturam ei filios in iuuentute parituram. Postea uero frustratus hac sua spe, e contrario potius credidit et sperauit propter promissionem Domini, hoc est eam sterilem in senectute contra naturam parituram. Quod mirabile fuit eum potuisse credere iuxta illam dialecticae regulam:
Si enim quod magis uidetur inesse non inest, nec quod minus uidetur inesse inerit.
UT FIERET PATER, id est ut per tantam constantiam fidei de promissionibus Dei mereretur praeponi in exemplo, etiam gentibus; SECUNDUM QUOD DICTUM EST EI, a Domino scilicet in Genesi: SIC ERIT SEMEN TUUM, id est homines exemplo fidei tuae mihi generandi, ita scilicet innumerabiles SICUT STELLAE etc. Possumus etiam per stellas et arenam Iudaicum et gentilem populum distinguere ex quibus spirituales Abrahae filii pariter sunt collecti, ut non solum filiorum multitudo, uerum etiam populorum diuersitas exprimatur. Stellis Iudaei comparantur per fidem ex lege iam illuminati et a fluxu mundanarum concupiscentiarum per legem coerciti et quasi caelestes in spe sue facti, cum e contrario gentiles, nulla lege constricti, per omnem concupiscentiam libere effluerunt, terrenis tantum desideriis inhiantes.
Sed quia de gentibus tantum, in quibus maxime fides Abrahae fructificatura erat, promissionis uerba sunt, possumus fortassis conuenientius in stellis et arena maris tres ecclesiae ordines distinguere, per stellas quidem, quae et igneae sunt et lucidae, duos sublimiores, continentium scilicet, id est contemplatiuorum qui dinini amoris igne uehementius feruent, et praedicatorum qui altos doctrina sua illuminant; per arenam uero maris coniugatorum qui quasi in mari, id est in humidis, habitant, luxuriae indulgentes, et mundanarum sollicitudinum curis fluctuant et earum amaritudines grauiter tollerant.