Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[4:19] ET NON INFIRMATUS FIDE, CONSIDERAVIT CORPUS SUUM EMORTUUM, CUM   FERE CENTUM ANNORUM ESSET ET EMORTUAM VULVAM SARAE.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4:19] ET NON INFIRMATUS FIDE, CONSIDERAVIT CORPUS SUUM EMORTUUM, CUM   FERE CENTUM ANNORUM ESSET ET EMORTUAM VULVAM SARAE.

 

Credidit, inquam, ET NON EST INFIRMATUS IN FIDE id est non fuit remissa in aliquo uel debilis fides eius, quantumcumque differretur promissio uel impossibilis uideretur sed aeque firmiter credidit id quod contra naturam esse penitus sciebat sicut illud quod per naturam fieri prius exspectauerat.

 

NEC CONSIDERAVIT CORPUS SWM EMORTUUM, hoc est non attendit impossibilitatem suae naturae uel uxoris, sed potentiam promittentis. Corpus emortuum dicit, id est omnino iam per naturam impotens ad generationem filii qui promittebatur.

 

CUM, id est quamuis, IAM ipse Abraham FERE ESSET CENTUM ANNORUM, hoc est nonaginta nouem, ET EMORTUAM VULVAM SARAE ad opus similiter generationis, tam propter senectutem scilicet quam propter sterilitatem.

 

Et attende, cum ait de Abraham eum FERE CENTUM esse ANNORUM, innuit eum propter aetatem tantum, non propter sterilitatem, ad generandum minime ualere; nec tamen iam penitus impotens ad generandum Abraham credendus est qui, mortua Sara, postea Cethuram duxit de qua filios generauit. Quippe potuit in iuuencula id natura sends qued non poterat in uetula et sterili. Quod etiam satis ipsa uerba Apostoli determinant.  Non enim ait simpliciter EMORTUUM CORPUS Abrahae sed statim adiunxit ET EMORTUAM VULVAM SARAE, ut per adiunctionem SARAE, Abraham impotentem ostenderet, cum Sara scilicet, non cum alia. Nec repetiit negatiuam coniunctionem sed copulatiuam interposuit. Non enim ita dixit: Non considerauit corpus suum emortuum nec emortuam uuluam Sarae, sed potius ita adiunxit: ET EMORTUAM VULVAM SARAE. Ex quo intelligi innuit non unumquemque per se ad generandum penitus esse impotentem, sed coniunctim inuicem.

 

Notandum uero quod haec promissio:

 

     Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris

 

non inuenitur facta fuisse Abrahae quando ei promissus est Isaac, sed posiquam iuxta praeceptum Domini uoluit immolare eum Domino. Sic enim scriptum est:

 

     Per memetipsum iuraui, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et uelut arenam quae est in littore maris.

 

Scimus quidem, antequam Ismael etiam natus esset, Dominum Abrahae promisisse sic fore semen eius innumerabile sicut puluerem terrae, et alil uice postea sicut stellas caeli, sed nihil de arena maris tune addidisse. Haec autem ideo notauimus quia uidetur Apostolus ita extremam promissionem et conceptionem Isaac disponere, ut ante facta illa promissio uideatur quam Isaac conciperetur. Sic enim superius ait:

 

     Qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris

 

et statim adiunctum est:

 

     Et non est infirmatus in fide nec considerauit corpus suum... etc.

 

Sic ergo coniungenda est praesens epistolae littera ut ad illud quod praemissum est qui contra spem in spem credidit, hoc referatur

 

     Et non est infirmatus in fide... etc.

 

ad illud uero tantum quod interponitur

 

     ut fieret pater... etc.

 

illud spectat quod subditur secundum quod dictum est ei:

 

     Sic erit... etc.

 

Quaerendum existimo quomodo non fuerit Abraham infirmus in fide de promissione Isaac, cum ipse quoque sicut et Sara de hac promissione quasi diffidenter loqui et risisse narretur. Sic enim scriptum est in Genesi:

 

     Cecidit Abraham in faciem suam et risit, dicens in corde quo: Putasne centenario nascetur filius et Sara nonagenaria pariet? Dixitque ad Dominum: Utinam Ismael uiuat coram te.

 

Sed profecto cum praemittitur:

 

     Cecidit Abraham in faciem suam

 

id est adorando atque supplicando gratias retulit promissioni, patenter innuitur quia de ea non desperauit. Quod nequaquam Sara fecisse legitur cum riserit. Dicitur et de Sara quod riserit occulte, post ostium; de Abraham uero quod riserit corde potius quam ore, ut uidelicet risus cordis gaudium intelligatur mentis, non risio promissi, et uerba illa quae sequuntur "Putasne centenario" etc., admirationis potius quam desperationis sint. Et quod adiunxit "Utinam Ismael uiuat coram te" ostendit humilitatem Abrahae non tam praesumpsisse de bonitate diuinae gratiae quantum Deus ipse non petenti offest, sed potius Abrahae satis esse si uel Ismael uiuat ei pro semine.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License