Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[4:20] IN REPROMISSIONE ETIAM DEI NON HAESITAVIT DIFFIDENTIA, SED   CONFORTATUS EST FIDE, DANS GLORIAM DEO:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4:20] IN REPROMISSIONE ETIAM DEI NON HAESITAVIT DIFFIDENTIA, SED   CONFORTATUS EST FIDE, DANS GLORIAM DEO:

 

IN REPROMISSIONE ETIAM. De duobus factae sunt Abrahae promissiones, de semine scilicet ei dando uel multiplicando et de terra Chanaan ei danda uel semini eius. Saepius autem utramque promissionem factam ei fuisse legimus, dum compleri differretur. Sed maximam illa de possessione terrae dilationem accepit, quae longe post mortem illius complenda esse promittitur. Hanc itaque secundam promissionem REPROMISSIONEM, dicit Apostolus, ac si diceret: non solum in prima promissione, de semine scilicet, non dubitauit sed nec etiam in secunda, de possessione uidelicet terrae, licet longe postea futurae in quarta scilicet uel quinta generatione filiorum Iacob in Aegypto profectorum.

 

NON HAESITAVIT DIFFIDENTIA, id est non habuit dubitationem in corde sicut in ore uerba quidem dubitationis habuisse uidetur et non statim credidisse, nisi prius in uisione signo accepto, sicut statim credidit promissioni priori de semine. Sic quippe scriptum est de Domino et de Abraham:

 

     Qui egredietur de utero tuo ipsum habebis haeredem. Eduxitque eum foras et ait illi: Suspice caelum et numera stellas, si poses. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Credidit Abram Domino et reputatum est illi ad iustitiam. Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Hur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam et possideres eam. At ille ait: Domine, unde scire possum quod possessurus sim eam. Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi uaccam triennem... etc.

 

Haec itaque dubitationis uerba, signum requirentia, ad confirmationem posteriorum magis quam ad suam Abraham assumpsisse credimus, sicut et Iohannis Baptista Dominum non sibi sed discipulis requisiuit, dicens:

 

     Tu es qui uenturus es... etc.

 

SED CONFORTATUS EST FIDE, id est exspectatione, non re ipsa, quae longe scilicet post mortem eius erat futurae DANS GLORIAM DEO, id est grates ei pro his referees, non meritis suis quidquam tribuens.

 

[4:21] PLENISSIME SCIENS, QUIA QUAECUMQUE PROMISIT, POTENS EST ET   FACERE.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License