IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[4:22] IDEO ET REPUTATUM EST ILLI AD IUSTITIAM.
PLENISSIME SCIENS, id est firmiter credens, QUIA QUAECUMQUE: prouidam Dei repromissionem ostendit et rationabilem, nihil scilicet promittentis nisi quod implere potest uel etiam debet. Certum quippe est quia non potest facere nisi quod debet, id est quod ei conuenit.