IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [4:24] SED ET PROPTER NOS, QUIBUS REPUTABITUR CREDENTIBUS IN EUM, QUI SUSCITAVIT IESUM DOMINUM NOSTRUM A MORTUIS, |
[4:24] SED ET PROPTER NOS, QUIBUS REPUTABITUR CREDENTIBUS IN EUM, QUI SUSCITAVIT IESUM DOMINUM NOSTRUM A MORTUIS,
NON EST AUTEM, quasi quis diceret: quid ad nos haec relatio tantae laudis Abrahae? respondet quod haec laus eius non est scripta TANTUM PROPTER IPSUM, id est ad commendationem ipsius, SED ET PROPTER NOS. QUIBUS uidelicet exemplo eius instructis, REPUTABITUR ad iustitiam CREDENTIBUS IN EUM etc., id est ei credendo in Deum Abraham imitemur. In eum dicit, non 'eum' uel 'ei', sicut superius exposuimus. Qui SUSCITAVIT, id est qui iam compleuit in semine Abrahae per Christum quod Abraham exspectabat futurum et quod sibi in promissione terrae uel benedictione ipsius seminis intelligebat figuratum. Tota quippe exsultatio Abrahae de figurato Isaac, id est Christo, potius quam de figuratiuo fuisse intelligatur. Unde et per semetipsam Veritas ait:
Abraham pater uester exsultauit ut uideret diem meum, uidit et gauisus est.
Totam autem humanae reparationis et salutis summam, tam in capite quam in membris. Apostolus hoc loco paucis comprehendit, dicens uidelicet Christum resurrexisse A MORTUIS, qui traditus est etc. Nota autem quod dum ait Apostolus Deum Patrem suscitasse Christum, et quod potentiae est Deo Patri specialiter assignat, diuinam potentiam ad personam Patris maxime pertinere insinuat sicut diuinam sapientiam ad Filium et diuinae gratiae bonitatem ad Spiritum Sanctum. Quod plenius Theologiae nostrae textus edisserit.
A MORTUIS, id est de inter mortuos corpore, quorum ipse unus erat.