Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[4:25] QUI TRADITUS EST PROPTER DELICTA NOSTRA, ET RESURREXIT   PROPTER IUSTIFICATIONEM NOSTRAM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[4:25] QUI TRADITUS EST PROPTER DELICTA NOSTRA, ET RESURREXIT   PROPTER IUSTIFICATIONEM NOSTRAM.

 

QUI TRADITUS EST. Tam mortis Christi quam resurrectionis causam ad nos reducit. Duobus modis PROPTER DELICTA NOSTRA mortnus dicitur, tum quia nos deliquimus propter quod ille moreretur et peccatum commisimus cuius ille poenam sustinuit, tum etiam ut peccata nostra moriendo tolleret, id est poenam peccatorum, introducens nos in paradisum, pretio suae mortis auferret et per exhibitionem tantae gratiae, quia ut ipse ait maiorem dilectionem nemo habet, animos nostros a uoluntate peccandi retraheret et in summam sui dilectionem incenderet.

 

ET RESURREXIT PROPTER IUSTIFICATIONEM NOSTRAM. Iustificationem dicit perseuerantiam iustitiae quae iustum facit. Non enim iustus dicitur qui aliquando iuste agit, sed qui hoc in consuetudine habet. Quod itaque dicitur:

 

     Resurrexit propter iustificationem nostram

 

tale est ut spe gloriae resurrectionis quam in se ipso nobis exhibuit, nos in operibus iustis perseuerantes faciat.

 

                                        [ ROMANS 5 ]

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License