Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:1] IUSTIFICATI IGITUR EX FIDE, PACEM HABEAMUS AD DEUM PER  DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:1] IUSTIFICATI IGITUR EX FIDE, PACEM HABEAMUS AD DEUM PER  DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM:

 

IUSTIFICATI IGITUR EX FIDE. Quandoquidem et propter nosscriptum est de iustificatione Abrahae per fidem, ut uidelicet exemplo eius similiter iustificemur, igitur ex fide potius quam ex operibus legis nos iustificati.

 

PACEM HABEAMUS APUD DEUM, hoc est sic reconciliemur ei. Et quia, quantumcumque iusti fuerimus, mediatore Christo nobis opus est, addit PER DOMINUM NOSTRUM IESUM CHRISTUM a quo ad nos tamquam a capite ad membra omne bonum emanat, tum exemplo uitae, tum praedicatione doctrinae.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License