Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:2] PER QUEM ET ACCESSUM HABEMUS FIDE IN GRATIAM ISTAM, IN QUA  STAMUS, ET GLORIAMUR IN SPE GLORIAE FILIORUM DEI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:2] PER QUEM ET ACCESSUM HABEMUS FIDE IN GRATIAM ISTAM, IN QUA  STAMUS, ET GLORIAMUR IN SPE GLORIAE FILIORUM DEI.

 

Et hoc est PER QUEM HABEMUS ACCESSUM IN GRATIAM ISTAM IN QUA STAMUS ET GLORIAMUR. Et quae sit illa gloria subponit, dicens IN SPE GLORIAE FILIORUM DEI, hoc est ex spe illa quam habemus adipiscendi illam summae beatitudinis haereditatem quae filiis, non seruis, est debita, et hoc per fidem praeeuntem. Ex fide enim spes nascitur, cum electi ex fide quam habent ad spem supradictam assurgunt, ac nemo sperare aliquid potest nisi quod primitus credit. GRATIAM dicit "gratis datum" non pro meritis scilicet collatum, quia

 

     non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License