IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [5:3] NON SOLUM AUTEM, SED ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS: SCIENTES QUOD TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR: |
[5:3] NON SOLUM AUTEM, SED ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS: SCIENTES QUOD TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR:
NON SOLUM AUTEM, scilicet gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, SED ET GLORIAMUR IN TRIBULATIONIBUS, hoc est magno nobis honori imputamus afffligi pro Deo secundum quod in Actibus apostolorum scriptum est: Ibant gaudentes a conspectu concilii etc. SCIENTES etiam, hoc est attendentes maximum fructum in his; unde gloriamur QUOD uidelicet TRIBULATIO PATIENTIAM OPERATUR, hoc est in opere uirtutem exhibet patientiae atque ipsum tribulationis exercitium fortiores ad eas tolerandas nos reddit.