IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [5:5] SPES AUTEM NON CONFUNDIT: QUIA CARITAS DEI DIFFUSA EST IN CORDIBUS NOSTRIS PER SPIRITUM SANCTUM, QUI DATUS EST NOBIS. |
[5:5] SPES AUTEM NON CONFUNDIT: QUIA CARITAS DEI DIFFUSA EST IN CORDIBUS NOSTRIS PER SPIRITUM SANCTUM, QUI DATUS EST NOBIS.
Et ne spes ista irrita uideretur sicut de impus dicitur: Spes autem impiorum peribit, addit SPES AUTEM, haec scilicet, NON CONFUNDIT, id est erubescentiam nobis non acquirit in futuro, quia speratum obtinebimus. Et quasi quis requiret unde hoc scire possumus, adiungit quia caritatem habemus per quam speramus quod promeremur. Et hoc est QUIA CARITAS DEI etc. Dei dicit, id est pure propter Deum habita, ad differentiam carnalis dilectionis. Caritatem, id est dilectionem, diffusam dicit, quae iniinicum quoque complectitur, de qua scriptum est:
Omnis consummationis uidi finem, latum mandatum tuum nimis
hoc est perpendi atque intellexi latum tuum de caritate mandatum finem esse omnis consummationis, id est illud esse ad quod uniuersorum tuorum mandatorum intentio dirigitur.
PER SPIRITUM SANCTUM QUI DATUS EST NOBIS, hoc est per operationem diuinae gratiae nobis collatae.
Augustinus, De doctrina Christiana, libro IV "Tribulatio patientiam operatur" etc.:
Agnoscitur hic figura quae Latine a quibusdam est appellata gradatio, cum uerba uel sensa connectuntur alterum ex altero, sicut hic ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, ex probatione spem connexam uidemus.