Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:8] COMMENDAT AUTEM SUAM CARITATEM DEUS IN NOS:  QUONIAM CUM ADHUC PECCATORES ESSEMUS,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:8] COMMENDAT AUTEM SUAM CARITATEM DEUS IN NOS:  QUONIAM CUM ADHUC PECCATORES ESSEMUS,

 

VIX ENIM. Dixi Christum pro impiis mortuum esse ut caritas in cordibus nostris diffunderetur, quasi hoc magnum esset quod fecerit. Et uere magnum hoc et salutarium fuit, Deum scilicet pro impiis mori, quia VIX PRO IUSTO homo mori sustinet. Dixi VIX et non ex toto negaui, quia fortasse, etsi rarissime, potest reperiri qui pro amore boni hominis, id est iusti, moriatur. Et hoc est NAM PRO BONO, scilicet homine, FORSITAN QUIS, id est aliquis, AUDEAT MORI, sciens se a Deo inde remunerandum. Cum dicit forsitan et audeat, difficultatem insinuat. Christus autem non solum ausus est mori, sed et mortuus est pro peccatoribus. Et per exhibitionem tantae gratiae COMMENDAT DEUS, id est aedificat siue confirmat, SUAM CARITATEM IN NOBIS, quondam scilicet CHRISTUS Dei Filius PRO NOBIS MORTUUS EST CUM ADHUC PECCATORES ESSEMUS.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License