Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:10] SI ENIM CUM INIMICI ESSEMUS, RECONCILIATI SUMUS DEO PER MORTEM   FILII EIUS: MULTO MAGIS RECONCILIATI, SALVI ERIMUS IN VITA   IPSIUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:10] SI ENIM CUM INIMICI ESSEMUS, RECONCILIATI SUMUS DEO PER MORTEM   FILII EIUS: MULTO MAGIS RECONCILIATI, SALVI ERIMUS IN VITA   IPSIUS.

 

SI ENIM CUM. Dici quia IUSTIFICATI IN SANGUINE IPSIUS SALVI ERIMUS AB IRA Dei PER IPSUM, et merito, quia iam RECONCILIATI SUMUS DEO PER MORTEM EIUS, cum prius nos pro inimicis haberet ad puniendum. Et si tantum mors eius potuit, ut nos scilicet iustificaret uel reconciliaret, multo magis uita ipsius nos poterit et saluare ab ira sua. Constat quippe plus posse unumquemque uiuum quam mortuum.

 

IN VITA IPSIUS, id est ipsum iam suscitatum et uinentem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License