IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [5:12] PROPTEREA SICUT PER UNUM HOMINEM IN HUNC MUNDUM PECCATUM INTRAVIT, ET PER PECCATUM MORS, ET ITA IN OMNES HOMINES MORS PERTRANSIIT, IN QUO OMNES PECCAVERUNT. |
[5:12] PROPTEREA SICUT PER UNUM HOMINEM IN HUNC MUNDUM PECCATUM INTRAVIT, ET PER PECCATUM MORS, ET ITA IN OMNES HOMINES MORS PERTRANSIIT, IN QUO OMNES PECCAVERUNT.
PROPTEREA SICUT. Littera hic defectiua uidetur nisi eam superioribus uel inferioribus quoquo modo coniungere nitamur. Sic autem superioribus fortasse continuabitur ac si dicamus: reconciliationem, inquam, per Christum accipimus propterea, id est propter hoc quod supra dictum est, quia uidelicet pro nobis mortuus est sicut e contrario damnationem per Adam incurrimus. Et hoc est quod addit: Sicut et PER UNUM HOMINEM, uidelicet Adam, PECCATUM INTRAVIT, quia prior peccans aditum peccato dedit IN HUNC MUNDUM, id est in hanc partem mundi, scilicet terrenam in qua homines habitant, non ubi angeli qui antea peccauerunt.
ET PER PECCATUM MORS, scilicet corporalis, ET ITA, uidelicet ab Adam incipiendo, tam MORS quam peccatum saltem originale PERTRANSIIT IN OMNES HOMINES; Unum, inquam, hominem, id est Adam, IN QUO OMNES PECCAVERUNT reliqui, id est poenam peccati incurrerunt.
Poterit et fortassis uersus incipere Propterea et ad inferiora longe postea constructio dirigi, illud uidelicet:
Sic et per unius iustitiam in omnes homines... etc.
ac Si ita diceretur: Propterea, quia scilicet per Christum reconciliationem accepimus, sic et per unius iustitiam, intratur subaudis, in iustificationem uitae in omnes homines, sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit etc. Caetera uero quae interponuntur suspen siuam litteram tenent.