IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [5:13] USQUE AD LEGEM ENIM PECCATUM ERAT IN MUNDO: PECCATUM AUTEM NON INPUTATUR, CUM LEX NON EST. |
[5:13] USQUE AD LEGEM ENIM PECCATUM ERAT IN MUNDO: PECCATUM AUTEM NON INPUTATUR, CUM LEX NON EST.
USQUE AD LEGEM ENIM. Bene dico in omnes pertransiit peccatum, cum nec illi qui ante legem fuerunt a peccato immures exstiterint; de quibus magis uideretur. Cum adhuc nullius scriptae transgressio eos reos faceret usque ad legem, id est toto illo tempore antequam lex per Moysen daretur.
PECCATUM ERAT IN MUNDO, licet non imputaretur, id est ab hominibus argueretur uel puniretur per aliquem legem, CUM uidelicet LEX nondum scripta ESSET sed tantum naturalis, per quam tamen boni uel mali discretionem nonnullam habebant ex qua cognoscere peccatum possent. Potest etiam ita dici peccatum ante legem non imputari ab hominibus, id est a nullis uel paucis cognosci quid esset peccatum, antequam scilicet concupiscentiam lex tamquam peccatum interdiceret et doceret in corde potius quam in opere peccatum consistere. Quod quidem in sequentibus patenter Apostolus edocens ait:
Lex peccatum est? absit! Sed peccatum non cognoui nisi per legem. Nam concupiscentiam nesciebam etc.
PECCATUM itaque NON IMPUTABATUR, siue originale sine proprium, id est ignorabatur ab hominibus donec ipsum lex diceret. Nam et ipsum primorum parentum peccatum etiam in concupiscentia fuit, sicut scriptum est:
Vidit ergo mulier quod bonum esset lignum ad uescendum et pulchrum oculis aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius et comedit.
Et licet peccatum ante legem, ut dictum est, non imputetur ab hominibus, tamen etiam tune imputabatur a Deo quondam pro ipso poenam corporalis mortis omnibus inferebat, insinuans per hoc nobis a propriis maxime peccatis esse cauendum, cum hoc sustineremus propter alienum.