Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:15] SED NON SICUT DELICTUM, ITA ET DONUM: SI ENIM UNIUS DELICTO   MULTI MORTUI SUNT: MULTO MAGIS GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIAM   UNIUS HOMINIS IESU CHRISTI IN PLURES ABUNDAVIT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:15] SED NON SICUT DELICTUM, ITA ET DONUM: SI ENIM UNIUS DELICTO   MULTI MORTUI SUNT: MULTO MAGIS GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIAM   UNIUS HOMINIS IESU CHRISTI IN PLURES ABUNDAVIT.

 

SED NON SICUT DELICTUM Adae ITA ET DONUM Christi, id est non sunt aequalia in istis quae ad posteros suos transmittunt, et plura per Christum ad posteros transmittuntur in salutem quam per Adam in damnationem; et merito, quia plus conueniens fuit dininae iustitiae siue pietati, ut per Christum plus prodesset quam per Adam noceret, id est plura per hunc commode quam per ilium incommode daret. Longe quippe est Deus pronior ad bonum conferendum quam ad malum inferendum. Et hac est SI ENIM UNIUS DELICTO, scilicet Adae, uno uidelicet, non pluribus, MULTI MORTUI SUNT, id est damnati, sicut paruuli non baptizati qui ob aliud non sunt perditi, MULTO MAGIS IN PLURES, id est multos similiter, non in unum tantum hominem, ut absolute uidelicet, non comparatiue, intelligatur, abundare debuit GRATIA DEI ET DONUM IN GRATIAM CHRISTI, id est per done Dei homini illi collate, de plenitudine cuius nos omnes accepimus et qui nobis meritis suds impetrauit quidquid bond habemus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License