IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [5:16] ET NON SICUT PER UNUM PECCANTEM, ITA ET DONUM. NAM IUDICIUM EX UNO IN CONDEMNATIONEM: GRATIA AUTEM EX MULTIS DELICTIS IN IUSTIFICATIONEM. |
[5:16] ET NON SICUT PER UNUM PECCANTEM, ITA ET DONUM. NAM IUDICIUM EX UNO IN CONDEMNATIONEM: GRATIA AUTEM EX MULTIS DELICTIS IN IUSTIFICATIONEM.
ET NON SICUT PER UNUM, scilicet hominem Adam pertransiit subaudis ut supra dixit, PECCATUM, scilicet unum in omnes, hoc est originale, ITA ET DONUM, similiter unum pertransiit per unum hominem, uidelicet Christum, immo multa done ad multos. Et hoc est quod Apostolus in superiori uersu iam comprehenderat, sed repetiit ut probaret, dicens: NAM IUDICIUM QUIDEM etc., hoc est EX UNO peccato, Adae scilicet, est iudicium Dei IN CONDEMNATIONEM posterorum eius, id est deputat eos aeternae poenae tradendos. Sed GRATIA Dei, id est gratuitum remissionis donum. EX MULTIS DELICTIS, tam originali scilicet quam propriis per Christum condonatis, est nobis IN IUSTIFICATIONEM, id est ad poenarum absolutionem. Apparet itaque plura nobis a Christo collate esse ad salutem quam ah Adam ad condemnationem, cum ille uidelicet Adam unum peccatum intulerit mundo, id est unius peccati scilicet originalis poenam, isto uero remissionem tam illius quam caeterorum. Et merito, quia plus oportuit tot et tanta bona istius iuuare quam illius unum delictum, nec magnum aliorum comparatione nocere.
Unde Hieronymus. Ad filiam Mauritii, hoc peccatum extenuans, ait:
Adae magis parcendum fuit, qui adhuc nouellus erat et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. Tibi uero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post euangelia, post apostolos, si delinquere uolueris quomodo indulgeri possit ignoro.