IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [5:17] SI ENIM IN UNIUS DELICTO MORS REGNAVIT PER UNUM: MULTO MAGIS ABUNDANTIAM GRATIAE, ET DONATIONIS, ET IUSTITIAE ACCIPIENTES, IN VITA REGNABUNT PER UNUM IESUM CHRISTUM. |
[5:17] SI ENIM IN UNIUS DELICTO MORS REGNAVIT PER UNUM: MULTO MAGIS ABUNDANTIAM GRATIAE, ET DONATIONIS, ET IUSTITIAE ACCIPIENTES, IN VITA REGNABUNT PER UNUM IESUM CHRISTUM.
Sic expone: quandoquidem per delictum UNIUS, scilicet Adae, et PER UNUM, scilicet delictum. MORS etiam animae REGNAVIT, id est quiete posteros obtinuit, multo conuenientius et iustius PER UNUM IESUM CHRISTUM, omnium bonorum plenitudine perfectum, posteri eius spirituales ACCIPIENTES ABUNDANTIAM diuinae GRATIAE, id est plura bona supra merita ipsorum eis collate, bona dico DONATIONIS ET IUSTITIAE. Donationis solummodo illa done dicuntur quibus nullum est meritum adiunctum sicut in paruulis, iustitiae uero sunt ubi aliquid pro meritis datur. Iustitia quippe dicitur quae unicuique reddit quod suum est.
REGNABUNT IN VITA, scilicet aeterna, hoc est uitam quasi regnum, non quasi consulatum, stabilem obtinebunt. Ne mireris hanc sententiam Apostolum saepius memorare, cum maxime Christum in hoc attendat commendare, et ratione ualida uelit adstruere plus de Christo omnibus esse confidendum quam de Adam timendum. Quod ut firmiter memoriae commendet, saepius replicet.