Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:18] IGITUR SICUT PER UNIUS DELICTUM IN OMNES HOMINES IN   CONDEMNATIONEM: SIC ET PER UNIUS IUSTITIAM IN OMNES HOMINES IN   IUSTIFICATIONEM VITAE.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:18] IGITUR SICUT PER UNIUS DELICTUM IN OMNES HOMINES IN   CONDEMNATIONEM: SIC ET PER UNIUS IUSTITIAM IN OMNES HOMINES IN   IUSTIFICATIONEM VITAE.

 

IGITUR SICUT PER UNIUS. Quandoquidem per Adam incurrimus damnationem et per Christum adsequimur iustificationem, id est remissionem, igitur per unum hoc et per unum illud confertur. Et hoc est sicut per unius DELICTUM, agitur subaudis, AD CONDEMNATIONEM, ut uidelicet obnoxii sint etiam propter illud morti aeternae.

 

IN OMNES HOMINES tam uidelicet in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, ut supra meminit, quam in alios; uel tam in eos qui ante legem fuerunt quam in alits, ut supra quoque meminit. Ita ET PER UNIUS IUSTITIAM agitur ad IUSTIFICATIONEM VITAE, id est ad remissionem peccatorum, quae uitam conferat aeternam IN OMNES similiter HOMINES, non quidem in singulos sed in utraque hominum genera determinata.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License