Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:19] SICUT ENIM PER INOBOEDIENTIAM UNIUS HOMINIS, PECCATORES   CONSTITUTI SUNT MULTI: ITA ET PER UNIUS OBOEDITIONEM IUSTI   CONSTITUENTUR MULTI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:19] SICUT ENIM PER INOBOEDIENTIAM UNIUS HOMINIS, PECCATORES   CONSTITUTI SUNT MULTI: ITA ET PER UNIUS OBOEDITIONEM IUSTI   CONSTITUENTUR MULTI.

 

Quod enim non de singulis dicat Apostolus statim sequenba insinuant, ubi solummodo MULTI et non omnes dicuntur. Et plane Apostolus exprimit quomodo supra dixerit priorem Adam [esse] formam, id est similitudinem secundi, id est Christi, in hoc uidelicet quod sicut ille quod suum est transfudit ad posteros, id est peccatum, ita ille quod suum est ad suos, id est gratiam iustificationis.

 

SICUT ENIM. Vere per delictum et iustitiam sic actuary est quia PER INOBEDIENTIAM ET OBEDIENTIAM. Et hoc est Sicut enim etc. Per peccatum Adae multos dicit, non omnes, constitui peccatores, id est aeternae poenae tradi. Ut enim praetermittamus hominem Christum ab omni peccato semper immunem, sunt multi quibus iam per sacramenta ecclesiae peccatum originale condonatum est, et postea propriis condemnantur peccatis; quos nequaquam eo modo quo dictum est peccatores Adam constituit sed ipsimet ipsos, quia non iam peccatum Adae in eis puniri uidetur -- quippe quod iam eis condonatum est -- sed propria ipsorum tantum peccata, quamuis nonnulli, iuxta parabolam Domini de duobus conseruis, dimissa etiam peccata in damnatis atque ingratis redire et fungi ad poenam ita uelint, ut quod iam condonationem accepit, iterum puniatur; cum id plane Apostolus in sequentibus contradicat, dicens sine paenitentia esse done Dei et uocationem.  Possumus etiam fortasse [dicere] nullos saluandos ab Adam peccatores, ut determinatum est, constitui, id est aeternae morti subici, sed solos sine sacramento damnatos.

 

PER UNIUS OBEDIENTIAM, qui uidelicet factus est obediens usque ad mortem, CONSTITUENTUR IUSTI, id est ab omni peccato penitus immures etiam per poenam. Nota quod in Adam dicit CONSTITUTI SUNT, in Christo constituentur. Ipsum quidem Adae peccatum in nobis transfusum quasi praesens et determinatum est per poenam sui; iustificatio autem illa per Christum quasi future est adhuc, cum sit occulta, et maxime qui Christiani sunt afflictionibus in hoc mundo subiaceant. Unde Iohannes apostolus:

 

     Filii Dei sumus et nondum apparuit quid erimas. Scimus quondam cum apparuerit, similes ei erimus... etc.

 

et ipse Paulus:

 

     Vita, inquit, nostra abscondita est cum Christo in Deum.

 

Non autem segniter praetereundum est quod hoc loco Apostolus de peccato et gratia, per Adam et Christum transfusis, totiens replicat, et quod, quasi necessaria ratione ac manifesta iustitia exigente, plura per Christum bona, licet non pluribus, debere conferri quam per Adam male, quasi plus in iuuando iste potuerit quam ille in nocendo; quod apertum est. Sed ex hoc, ni fallor, contuendum nobis Apostolus reliquit Deum in incarnatione Filii sui id quoque sibi machinatum fuisse, ut non solum misericordia, uerum etiam iustitia per eum subuenerit peccatoribus et ipsius iustitia suppleretur quod delictis nostris praepediebatur. Cum enim Filium suum Deus hominem fecerit, eum profecto sub lege constituit quam iam communem omnibus dederat hominibus. Oportuit itaque hominem ilium ex praecepto diuino proximum ipsum tamquam se diligere et in nobis caritatis suae gratiam exercere, tum instruendo nos, tum etiam pro nobis orando. Praecepto itaque diuino, etiam pro nobis et maxime per dilectionem ei a&aerentibus, orare cogebatur sicut in Euangelio Patrem saepissime interpellat pro suis. Summa uero eius iustitia exigebat ut in nullo eius oratio repulsam sustineret, quem nihil nisi quod oportebat uelle uel facere unite ei diuinitas permittebat.

 

Quod ipse Apostolus duobus aliis locis diligenter insinuauit, scribens de eo ad Galatas:

 

     Factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret

 

et ad Hebraeos:

 

     Qui in diebus carnis suae preces sapplicationesque ad eum qui possit illum saluum facere a morte, cum clamore ualido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reuerentia...  etc.

 

Homo itaque factus, lege ipsa dilectionis proximi constringitur ut eos, qui sub lege erant nec per legem poterant saluari, redimeret, et quod in nostris non erat meritis ex suis suppleret. Et sicut sanctitate singularis exstitit, singularis fieret utilitate in aliorum etiam salute. Alioquin quid magnum sanctitas eius promereretur si suae tantum saluationi, non alienae sufficeret? Numquid Adam obediendo se ipsum saluasset, quod unusquisque etiam sanctorum per gratiam Deo obtinet? Multo plus aliquid in illo singulari iusto diuina operari gratia debuit. Non sunt etiam copiosae potentis diuitiae quae alios ditare non sufficiunt.

 

Nunc ad illam ueterem humani generis quaerelam et interminatam quaestionem, de originali scilicet peccato quod a primo parente in posteros redundare Apostolus praesenti loco commemorat, ueniendum nobis est, et prout poterimus in eius solutione laborandum.

 

Primo itaque id quaeritur quid originale peccatum dicamus cum quo singuli homines procreantur. Deinde, qua iustitia pro peccato patris innocens filius apud misericordissimum iudicem Deum reus constituatur, quod nec apud saeculares iudices approbaretur; et quod iam ei, qui commisit, dimissum credimus uel in caeteris per baptismum deletum, in filiis puniatur qui nec adhuc peccato consentire ualuerunt et quos proprium non obligat peccatum, damnet alienum et prioris iniquitas patris magis quam proximorum quantocumque grauiores in damnatione trahant. Quam sit etiam crudele et summae bonitati Dei contrarium qui saluare magis quam perdere animas desiderat, ut pro peccato parentis filium damnet quem pro eius minime iustitia saluaret.

 

Pluribus autem modis peccati nomen Scriptura sacra accipit: uno quidem modo et proprie pro ipsa animi culpa et contemptu Dei, id est praua uoluntate nostra qua rei apud Deum statuimur; altero autem modo peccatum dicitur ipsa peccati poena quam per ipsum incurrimus, uel cui propter ipsum obnoxii tenemur. Secundum quam quidem significationem dicuntur peccata dimitti, id est poenae peccatorum condonari, et Dominus peccata nostra portasse, id est poenas peccatorum nostrorum sustinuisse. Et cum aliquis dicitur habere peccatum uel cum peccato adhuc esse, qui tamen per uoluntatem malam non peccat sicut est aliquis iniquus dormiens, tale est ac si adhuc eum obnoxium poenae proprii peccati fateamur. Tertio autem modo ipse Christus ab Apostolo 'peccatum' dicitur, id est hostia pro peccato.

 

Cum itaque dicimus homines cum originali peccato procreari et nasci atque hoc ipsuni originale peccatum ex primo parente contrahere, magis hoc ad poenam peccati, cui uidelicet poenae obnoxii tenentur, quam ad culpam animi et contemptum Dei referendum uidetur. Qui enim nondum libero uti arbitrio potest nec ullum adhuc rationis exercitium habet, quasi eum recognoscat auctorem uel obedientiae mereatur praeceptum, nulla est ei transgressio, nulla negligentia imputanda nec ullum omnino meritum quo praemio uel poena dignus sit magis quam bestiis ipsis quando in aliquo uel nocere uel iunare uidentur.

 

Unde Augustinus , in libro De fide ad Petrum, de anima irrationalium disserens animalium:

 

     Ideo, inquit, nec aeternitas irrationabilibus spiritibus data est nec aliquod eis iudicium praeparatur, in quo eis uel beatitudo pro bonis uel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo in eis nulla operum discretio requiretur quia nullam intelligendi facultatem diuinitus acceperunt. Propterea igitur eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec ipsis animalibus aut aequitas aut iniquitas fuit pro qua eis aut aeterna beatitudo sit retribuenda uel poena.

 

Idem, in libro Quaestionum LXXXIII, capitulo XXVI:

 

     Deus iustus et gubernans uniuersa nullam poenam cuiquam sinit immerito iniligi, nullum praemium immerito dari. Meritum autem poenae peccatum et meritum praemii recte factum est. Nec peccatum aut recte factum imputari cuiquam iuste potest qui nihil propria fecerit uoluntate. Est igitur et peccatum et recte factum in libero uoluntatis arbitrio.

 

Boethius autem libro tertio editionis secundae In Periermenias, quid sit liberum arbitrium diligenter aperiens, ait:

 

     Nos enim liberum arbitrium ponimus nullo extrinsecus cogente in id quod pro nobis faciendum uel non faciendum iudicantibus perpendentibusque uideatur, ad quam rem praesumpta prius cognitione perficiendam et agendam uenimus, ut id quod fit; ex nobis [et] ex nostro iudicio principium sumat, nullo extrinsecus aut uiolenter cogente aut impediente.

 

Item:

 

     Nos autem liberum uoluntatis arbitrium non id dicimus quod quisque uoluerit, sed quod quisque iudicio et examinatione collegerit. Alioquin multa quoque animalia habebunt liberum uoluntatis arbitrium. Illa enim uidemus sponte quaedam refugere, quibusdam sponte concurrere. Quod si uelle aliquid aut nolle hoc recte liberi arbitrii uocabulo teneretur, non solum hoc esset hominis, sed caeterorum quoque animalium quibus hanc liberi arbitrii potestatem abesse quis nesciat?  Sed est liberum arbitrium, quod ipsa quoque uocabula produnt, liberum nobis de uoluntate iudicium. Quotienscumque enim imaginationes concurrunt animo et uoluntatem irritant, eas ratio perpendit et de his iudicat et quod ei melius uidetur, cum arbitrio perpenderit et iudicatione collegerit, facit. Atque ideo quaedam dulcia et speciem utilitatis monstrantia spernimus, quaedam amara, licet nolentes, tamen fortiter sustinemus. Adeo non in uoluntate sed in indicatione uoluntatis liberum constat arbitritun, et non in imaginatione sed in ipsius imaginationis perpensione consistit; atque ideo quarumdam actionum nos ipsi principia non sequaces sumus. Hoc est enim uti ratione, uti iudicatione.

 

Ex his itaque uerbis Boethii patet liberum arbitrium nihil aliud esse quam ipsam animi facultatem deliberandi ac diiudicandi id quod uelit facere, an uidelicet sit faciendum annon quod elegerit sequendum. Unde etiam qui nihil actu deliberat, quia tamen ad deliberandum aptus sit, libero non caret arbitrio. Quam quidem facultatem nemo sani capitis parnulis deesse contradicet sine furiosis aut mente captis qui discretionis iudicium non habent, nec in his quae agunt sola uoluntate uel impetu mentis agitati, non aliqua deliberatione animi commoti, aliquid eos promereri concedet uel poenae uel praemii; nec legibus etiam hominum subiacere ut uel humano iudicio rei pro aliquo censeantur.

 

Unde et ipse Augustinus in libro Quaestionum ueteris et nouae legis, quomodo, inquit, reus constituitur qui nescit quid fecerit? Et Hieronymus, Super Ezechielem:

 

     Quamdiu anima in infantia constituta est, peccato caret.

 

Ac rursus obiicies mihi illud supra positum beati Augustini dictum, quod "Deus nullam poenam cuiquam sinit immerito infligi nullum praemium immerito dari" hoc est nulli qui non meruit aut poenam aut praemium conferri. Quod quidem non solum in paruulis, tam propter originale peccatum damnatis quam per solam gratiam baptismatis saluatis, reprehensibile uidetur, uerum etiam in plerisque aliis, -- sicut in Iob percusso et illo quem Dominus sanauit a natiuitate caeco facto, non, ut ait Dominus, quia ipse peccasset aut parentes eius, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Quod diligenter beatus Gregorius attendens, diuersa promissionum genera in primo distinguit Moralium.

 

Quis etiam nesciat Deum non solum promittere, uerum etiam iubere ut inimicis nostris non secundum merita eorum bona retribuamus pro malis, ut nos a Deo per gratiam, quae nos praeuenit uel subsequitur, multa obtinere, non per merita. Unde Apostolus:

 

     Si autem ex operibus, iam non ex gratia. Alioquin gratia iam non est gratia.

 

Quid itaque illud Augustini uelit quod primo posuimus et postmodum opposuimus, Deum uidelicet nulli immerito aut poenam inferri aut praemium conferri permittere, non facile absolui posse uideo nisi in eo uim quamdam notemus, quod cum dixerit 'Deus' addit 'iustus' ut uidelicet notet non id Deum ex iustitia permittere, quod tamen aliqua permittat dispensatione, aut ex abundantia caritatis potius fieri iubet quam ex aequitate iustitiae. Est quippe iustitia quae unicuique reddit quod suum est, non plus quam quod suum est aut minus, hoc est id tantum quod ille cui redditur meruit. Si quis autem alicui plus boni conferat quam ille meruit aut minus inferat mali, gratiae est id potius quam iustitiae, sicut e conuerso iniquitatis esse uidetur si quis alicui minus boni uel plus mali reddat quam ille meruit.

 

Ut igitur ad propositum reuertamur, quanta est illa crudelitas aestimanda quam in parnulis Deus exercere uidetur, ubi uidelicet, cum nullum inueniat meritum, grauissimam tamen illam infernalis incendii poenam inducit. Hinc enim illud est Augustini, in libro De fide ad Petrum:

 

     Firmissime tene et nullatenus dubites non solum homines iam ratione utentes, uerum etiam paruulos, qui siue in uteris matrum uiuere incipiunt et ibi moriuntur, siue iam nati sine sacramento baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, de hoc saeculo transeunt, ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos; quia, etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et natiuitate traxerunt.

 

Numquid etiam apud homines iniquissimum iudicaretur si quis innocentem filium pro peccato patris flammis istis transitoriis traderet, nedum perpetuis? Esset utique, inquam, hoc in hominibus iniquum, quibus etiam interdicitur propriae uindicta iniuriae. Sed non ita in Deo qui dicit:

 

     Mihi uindicta, ego retribuam

 

et alibi:

 

     Ego occidam et ego uiuere faciam.

 

Non enim iniuriam creaturae suae Deus fecit quocumque modo eam tractet, siue ad poenam eam deputet siue ad requiem. Alioquin animalia, quae ad laborem humani obsequii creata sunt, iuste conqueri et murmurare aduersus Creatorem possent. Quibus quidem murmurantibus super se, illud Euangelii responderet:

 

     An non licet mihi quod nolo facere?

 

sine illud Apostoli:

 

     O homo, tu quis es qui respondeas Deo?  Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem uas in honorem, aliud in contumeliam?

 

Nulla profecto ratione cum eo posset contendere.

 

Hac quidem ratione plane profiteor, quoquo modo Deus creaturam suam tractare uelit, nullius iniuriae potest argui. Nec malum aliquomodo potest dici quod iuxta eius uoluntatem fiat. Non enim aliter bonum a malo discernere possumus, nisi quod eius est consentaneum uoluntati et in placito eius consistit. Unde et ea quae per se uidentur pessima et ideo culpanda, cum iussione fiunt dominica, nullus culpare praesumit. Alioquin Hebraei spoliantes Aegyptios furti grauiter arguendi essent, et qui suos occiderunt proximos cum Madianitis fornicantes, non tam ultores quam homicidae siue parricidae iudicarentur.

 

Adeo autem boni uel mali discretio in dininae uoluntatis dispositione consistit, cui hoc attendentes quotidie clamamus:

 

     Fiat uoluntas tua

 

ac si ita dicamus: ordinentur optime cuncta ut ad eius iussionem uel prohibitionem eadem fieri alio tempore bonum sit, alio malum, cum pro temporum diuersitate antiqui populi et noui contrariae penitus nonnullae uideantur obseruantiae. Quis enim nesciat antiquo populo prius esse praeceptum ut de sua quisque tribu duceret uxorem, quod omnino modo est inhibitum? et tunc praecipue nuptiis implicari, nunc libertate continentiae frui? et circumcisionem et caetera legis sacramenta quae in summa ueneratione ex praecepto dominico tunc fuerunt, nunc abominabilia esse?

 

Constat itaque, ut diximus, totam boni uel mali discretionem in diuinae dispensationis placito consistere quae optime cuncta nobis ignorantibus disponit, nec quidquam bene fieri dicendum aut male, nisi quod eius optimae uoluntati consentaneum est aut aduersum; ut, quemadmodum proposuimus, quocumque modo Deus tam paruulos quam caeteras suas creaturas tractare uelit, id optime fieri non dubitemus, etiam si eas omnes, ut uoluerit, ad poenam ordinet nec eum iniuriae argui posse quocumque modo eas ordinet, siue ad gloriam sine ad poenam.

 

Sed quia parum est ad diuinae dispensationis commendationem in hac paruulorum damnatione ab iniuria Deum absoluere, nisi etiam aliquam bonitatis eius gratiam ualeamus adstruere, uidetur nobis id quoque agi ex multiplicis gratiae ipsius dispensatione, tam in ipsis uidelicet paruulos quam in alios redundantis. Scimus quippe hanc esse mitissimam poenam, beato in Enchiridion Augustino sic attestante:

 

     Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt.

 

Quam quidem poenam non aliam arbitror quam pati tenebras, id est carere uisione diuinae maiestatis sine omni spe recuperationis. Quod, ni fallor, conscientiae tormentum ignem perpetuum beatus Augustinus supra nominauit.

 

Credimus etiam huic mitissimae poenae neminem deputari, morte in infantia praeuentum, nisi quem Deus pessimum futurum, si uiueret, praeuidebat et ob hoc maioribus poenis cruciandum. Unde nonnullam in hac remissione uel alleuiatione poenae diuinae bonitatis gratiam percipere parunli non immerito uidentur.

 

Bene etiam Deus ad correctionem nostram hac mitissima paroulorum poena utitur, ut uidelicet cautiores efficiamur ad euitandum propria peccata, cum tales et tam innocentes, quibus nec sepultura uel orationes fidelium conceduntur, damnari quotidie credamus propter aliena; et ampliores ei gratias referamus cum nos ab illo perpetuo igne post multa etiam perpetrata crimina per gratiam suam liberat, a quo minime illos saluat. Voluit etiam statim ostendere in prima et fortasse modica priorum parentum transgressione quam ita in posteris nihil adhuc merentibus uindicat, quantum omnem abhorret iniquitatem et quam poenam maioribus culpis et frequentibus reseruet, si hoc semel commissum in unius pomi reparabilis esu ita in posteris punire non differat. Unde Hieronymus, in Epistola ad filiam Mauritii seu Ad uirginem Deo consecratam:

 

     Adae, inquit, magis parcendum fuit, qui adhuc nouellus erat et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. Tibi uero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post euangelia, post apostolos, si delinquere uolueris quomodo indulgeri possit ignoro.

 

Sunt etiam in singulorum paruulorum damnatione propriae et familiares quaedam causae, licet nobis occultae, quas ille nouit qui nihil nisi optime disponit. Et nos quidem aliquas huiusmodi ex his quae frequenter accidere uidemus, coniicere possumus. Saepe quippe accidit ut talium paroulorum mortem in uitam suorum parentum dinina gratia conuertat, cum ipsi uidelicet maxime de eorum damnatione quaerentes quam eis per concupiscentiam propriam generatis intulerunt, propriae id culpae totum tribuant et sibi adscribant; et tam ipsi quam caeteri hoc uidentes timidiores in Deum et de peccatis propriis magis compuncti uel resipiscentes efficiantur, cum tam seuerarn in parunlos ex concupiscentia, in qua omnes genuerunt, uiderint sententiam.

 

Ex quo etiam ad continentiae bonum potius inuitamur quam tam periculosae indulgere concupiscentiae per quam tot animae incessanter inferis transmittuntur. -- His uel consimilibus rationibus apparere arbitror Deum de mitissima illa damnatione parnulorum non solum iniuriae non esse arguendum, uerum etiam ex nonnulla gratiae suae tam in paruulos, ut dictum est, quam in caeteros collatione glorificandum.

 

Est igitur originale peccatum cum quo nascimur, ipsum damnationis debitum quo obligamur, cum obnoxii aeternae poenae efficimur propter culpam nostrae originis, id est priorum parentum a quibus nostra cepit origo. In illo enim, ut supra meminit Apostolus, peccauimus, id est peccati eius causa aeternae damnationi ita deputamur, ut, nisi diuinorum sacramentorum nobis remedia subueniant, aeternaliter damnemur.

 

Et notandum quod licet dicamus peccasse paruulos in Adam, ut expositum est, non ideo simpliciter annuamus eos peccasse, sicut nec cum dicimus aliquem tyrannum adhuc uiuere in filiis suis, ideo eum simpliciter uinere concedimus. Damnantur itaque, inquies, qui non peccauerunt, quod est iniquissimum; puniuntur qui non meruerunt, quod est atrocissimum. Sed hoc fortasse quantum ad homines, non quantum ad Deum est concedendum. Alioquin quomodo paruulos quoque poena dilnuii uel incendii Sodomitarum Deus affligens non arguitur? Aut quomodo beatum Iob uel martyres sanctos affligi uel occidi permisit? Denique et Unicum suum morti tradidit. Dispensatione, inquies, commodissima gratiae suae id fecit ; bene et argute. Sic etiam, inquam, homines aliqua saluberrimi consilii dispensatione etiam innocentes pariter ut nocentes affligere possunt nec in hoc peccare, ueluti cum propter alicuius tyranni malitiam boni principes terras eorum depopulantes atque depraedantes, etiam bonis fidelibus qui ei subiecti sunt et possessione, non mente, coniuncti, nocere compelluntur, ut paucorum electorum damno plurimorum utilitati prouideatur.

 

Potest etiam contingere ut aliqui falsi testes, quos tamen refellere non ualemus, aliquem de aliquo imputant quem innocentem scimus. Quorum quidem testimonia postquam id egerint quod eis adiudicatum fuerit, cogimur etiam contra conscientiam nostram grauare innocentem, ut, quod mirabile dictu est, dum legibus obtemperamus, iuste eum puniamus qui iuste non punitur et iuste id agamus quod iustum non est, competenti super hoc deliberatione habita, ne uni parcendo pluribus noceamus.

 

Sic et in paruulorum damnatione cum quod non meruerint plectuntur, multae possunt existere causae diuinae dispensationis saluberrimae, praeter has etiam quas assignaulmus, ut non sit iniquum eos sic puniri, licet non meruerint, qui tali poena tam ipsis quam aliis non inutiliter utitur, ut supra aliquibus non improbabilibus assignauimus opinionibus, ut magis ad gratiam Dei quam ad iustitiam haec mitissima paruulorum poena referenda uideatur, et in quo maxima Dei uidetur crudelitas, magnae dispensatio gratiae sit praedicanda.

 

Nec hoc rationi contrarium est si quod dimissum est in parentibus, puniatur in filiis, licet hoc filii non hic ex culpa contrahant parentum. Aliqua enim pro parentibus satisfactio intercedit et eis tantum sufficiens est, non etiam filiis. Verbi gratia, egerunt Adam et Eua eiecti de paradiso, in sudore uultus et dolore partus uel caeteris afflictionibus paenitentiam de commissa transgressione, et propitiatus est eis Deus propria ipsorum satisfactione. Morte denique corporali cum sint pro illa transgressione quam commiserunt ipsi puniti, nequaquam propter ipsam aeternae morti sunt reseruandi, iuxta illud propheticum:

 

     Non iudicabit Dominus bis in idipsum et non consurget duplex tribulatio

 

id est nemo de uno eodemque proprio peccato et corporali et aeterna morte puniendus est. Filiis autem illorum, uidelicet priorum parentum, quibus pariter omnibus etiam pro culpa ipsorum patrum iratus est Deus, tamquam in peccato carnalis concupiscentia conceptis, quam ipsi uidelicet patres ex prima transgressione incurrerunt, singulis propria necessaria est absolutio; quae leuissima nobis instituta est in baptismo, ut pro alieno quo obligamur peccato, aliena fides patrinorum et confessio intercedat. Quippe qui obligatus peccato nascitur, pro ipso quo tenetur, nondum satisfacere pro se ualet sed diuinae gratiae sacramento mundatur.

 

Nec mirum uideri debet si quod indulgetur parentibus, exigatur a filiis, cum ipsa uitiosa carnalis concupiscentiae generatio peccatum transfundat et iram mereatur. Unde Apostolus:

 

     Natura filii irae.

 

A qua quidem ira parentes primi satisfactione propria sunt liberati. Potest autem usu euenire ut, cum aliquis pauper dominio alicuius se subingauerit et parnulos suos, ipse tamen postea propriae uirtutis facto aliquo uel pretio libertatem sibi, non filiis, acquirat.

 

In ipsis etiam rerum naturis non incongruam nobis Dominus huius rei similitudinem impressit quae huiusmodi obiectioni satisfacere quodammodo uideatur, cum tam uidelicet ex olinae quam ex oleastri semine nonnisi oleaster nascatur sicut tam ex carne iusti quam ex carne peccatoris nonnisi peccator nascitur; et ex frumento a palea purgato, non purgatum sed cum ipsa palea frumentum producatur, sicut ex parentibus per sacramentum a peccato mundatis, nemo nisi cum peccato nascitur.

 

Utrum autem ex proximis quoque parentibus sicut ex primis peccata contrahamus et multiplicatis originalibus peccatis tanto quisque nascatur deterior quanto posterior, a nonnullis quaeritur. Beatus uero Augustinus in Enchiridion, capitulo XLVI, hoc probabiliter dici consentit ut proximorum quoque parentum peccatis filii obligentur, ubi uidelicet ait:

 

     Parentum quoque peccatis paruulos obligari, non solum primorum hominum sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiiiter dicitur. Illa quippe diuina sententia "Reddam peccata patrum in filios" tenet eos utique antequam per regenerationem ad Testamentum Nouum incipiant pertinere. Quod Testamentum prophetabatur cum dicitur per Ezechielem non accepturos filios peccata patrum nec ultra futuram in Israel parabolam illam: "Patres manducauerunt uuam acerbam et dentes filiorum obstupuerunt".

 

Item:

 

     Non est instituta regeneratio [nisi] quia uitiosa est generatio, usque adeo ut de legitimo matrimonio procreatus dicat: "In iniquitatibus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea". Neque hic dixit "in iniquitate" uel "peccato". Quia et in illo uno quod in omnes homines pertransiit tam magnum est ut mutaretur uel conuerteretur in necessitatem mortis humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plura peccata et alia parentum quae et reatu obligant filios, nisi gratia diuina subueniat.

 

     [Capitulo XLVII]. Sed de peccatis aliorum parentum ab ipso Adam usque ad patrem suum, disceptari potest utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur implicetur, ut tanto peius quanto posterius quisque nascatur.

 

Haec tamen beati Augustini dicta magis ad opinionem aliorum, sicut ipsemet innuit, probabilem, quam ad ipsius assertionem referenda uidentur. Quis namque Ieremiam uel Iohannem Baptistam sanctificatos in utero, longe posteriores quam Cain deteriores nasci arbitretur? Denique et Dominus Iesus ex multis peccatoribus patribus originem ducens secun.dum carnem, longe post Cain natus est ex Virgine, et cum plures quam Cain peccatores haberet antecessores, nihil tamen ei obfuit numerositas talium patrum quorum carnem accepit in Virgine.

 

Sed nec illud in admiratione uenire debet quod, cum originale peccatum condonatur, status immortalitatis qui per ipsum amissus est non recuperatur. Satis quippe ad diuinae gratiae largitatem nobis debet esse, si uel grauissimam et aeternam euitemus mortem quam per illud peccatum incurrimus utramque. Non est autem aliud Deum condonare peccatum quam aeternam eius relaxare poenam. Ad hoc autem, ut arbitror, poena ista corporalis et transitoriae mortis reseruatur, ut eo minus uitam hanc temporalem appetamus quo facilius eam finiri perspicimus et aerumnis subiacere, et eam amplius diligamus quae uere beata est et finem non habet.

 

Haec de originali peccato non tam pro assertione quam pro opinione nos ad praesens dixisse sufficiat. Nunc ad expositionem litterae redeamus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License