Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[5:20] LEX AUTEM SUBINTRAVIT UT ABUNDARET DELICTUM. UBI AUTEM   ABUNDAVIT DELICTUM, SUPERABUNDAVIT GRATIA:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[5:20] LEX AUTEM SUBINTRAVIT UT ABUNDARET DELICTUM. UBI AUTEM   ABUNDAVIT DELICTUM, SUPERABUNDAVIT GRATIA:

 

LEX AUTEM SUBINTRAVIT, ac si aliquis quaereret: quid ergo egit lex ante aduentum Christi, si postea Christus adueniens peccata abstulit? respondet quia lex non solum peccata non abstulit sed auxit, ut necessario Christus ad auferendam quoque abundantiam peccatorum descenderet. Et hoc est lex, scilicet scripta, subintrauit post naturalem UT ABUNDARET DELICTUM. Hoc autem dictum est quomodo si dicatur de aliquo: exiuit ut moreretur, id est exiuit et propterea mors est subsecuta, non quod hac intentione exiret. Sic et per hoc quod lex data est populo rebelli, peccatum per transgressionem plurimam abundauit.

 

UBI AUTEM, id est in eodem populo in quo per transgressionem etiam legis scriptae ABUNDAVIT PECCATUM, SUPERABUNDAVIT ET GRATIA Christi, id est bona ab eo gratia, non pro meritis collata, tum quia ibi salutem nostram specialiter operatus est, tam nascendo scilicet quam praedicando. -- unde ait:

 

     Non sum missus nisi ad oues quae perierunt domus Israel

 

-- uel remittendo peccata aut miracula faciendo siue patiendo, resurgendo, ascendendo. Spiritum Sanctum mittendo, quam apostolos et priores electos inde colligens per quos uniuersus postmodum orbis acquisitus est Deo.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License