Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[6:2] ABSIT! QUI ENIM MORTUI SUMUS PECCATO QUOMODO ADHUC VIVEMUS  IN ILLO?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:2] ABSIT! QUI ENIM MORTUI SUMUS PECCATO QUOMODO ADHUC VIVEMUS  IN ILLO?

 

QUID ERGO DICEMUS? PERMANEBIMUS etc Quandoquidem ubi abundauit delictum, superabundauit gratia diceret aliquis: QUID DICEMUS nisi ut perseueremus IN PECCATO, UT in nobis GRATIA ABUNDET sicut in illis? ABSIT, inquit Apostolus ex sua parte, ut hoc concedamus, scilicet perseuerandum umquam esse nobis aliqua occasione in peccato. QUI ENIM uel Si enim, ac si diceret: non est nobis permanendum in peccato quia nec manendum aliquo modo, cum ei SUMUS iam MORTUI, per gratiam scilicet nobis collatam de remissione etiam peccatorum.

 

[6:3] AN IGNORATIS QUIA QUICUMQUE BAPTIZATI SUMUS IN CHRISTO IESU,  IN MORTE IPSIUS BAPTIZATI SUMUS?

 

AN IGNORATIS, ac si diceret: in ipso sacramento et similitudine mortis Christi quam accepistis in baptismo, admonemini postquam mortui facti estis peccato non esse uiuendum in illo. Sicut enim ille semel mortHus corpore, semel resurrexit a morte, non ultra scilicet moriturus, ita et uos a morte animae, id est peccato, per gratiam baptismi Christi, non lohannis, liberati, redire ad peccatum non debetis. Et hoc est: numquid uos qui ita opponitis, ignoratis sacramentum, id est sanctificationem, baptismi Christi? hoc scilicet ignoratis quod QUICUMQUE BAPTIZATI SUMUS IN CHRISTO IESU, id est baptismate eius potius quam Iohannis, sumus baptizati in mortem ipsius, hoc est in similitudinem et in significationem corporalis mortis eius? Sicut dictum est, ut uidelicet sicut ille semel mortuus est corpore et resurrexit, ita et nos semel mori peccato nitamur et non iterum uelle peccare, etiamsi per paenitentiam ualeamus resurgere.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License