IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER II [6:4] CONSEPULTI ENIM SUMUS CUM ILLO PER BAPTISMUM IN MORTEM: UT QUOMODO SURREXIT CHRISTUS A MORTUIS PER GLORIAM PATRIS, ITA ET NOS IN NOVITATE VITAE AMBULEMUS. |
[6:4] CONSEPULTI ENIM SUMUS CUM ILLO PER BAPTISMUM IN MORTEM: UT QUOMODO SURREXIT CHRISTUS A MORTUIS PER GLORIAM PATRIS, ITA ET NOS IN NOVITATE VITAE AMBULEMUS.
CONSEPULTI ENIM. Post similitudinem mortis et sepulturae adiungit etiam resurrectionis, dicens nos ad hoc in baptismo consepultos esse Christo IN MORTEM peccati, id est similitudine triduanae eius sepulturae per quam morimur peccato, accepisse, ad hoc, inquam, UT QUOMODO CHRISTUS semel RESURREXIT, semel, non iterum casurus in mortem, PER GLORIAM Dei PATRIS, id est per potentiam diuinitatis quae specialiter nomine Patris exprimitur; ITA NOS AMBULEMUS per gradus uirtutum quae nouum hominem faciunt, non reuertentes ad uitia quae sunt mors animae.