Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[6:5] SI ENIM CONPLANTATI FACTI SUMUS SIMILITUDINI MORTIS EIUS:  SIMUL ET RESURRECTIONIS ERIMUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:5] SI ENIM CONPLANTATI FACTI SUMUS SIMILITUDINI MORTIS EIUS:  SIMUL ET RESURRECTIONIS ERIMUS.

 

SI ENIM. Dixi nos accepisse similitudinem mortis et sepulturae Christi in baptismo, ut similitudinem resurrectionis per nouitatem uitae teneamus. Et merito, quia si COMPLANTATI fuerimus SIMILITUDINI MORTIS Christi, id est si in gratia baptismatis quod est similitudo mortis Christi, firmiter radicati fuerimus sicut ille in obedientia mortis sibi ininnctae a Patre immobilis exstitit, -- quae quidem mors eius fuit quasi plantatio grani fructificandi et multiplicandi sicut ipse dicit:

 

     Nisi granum frumenti... etc.

 

SIMUL ERIMUS ET RESURRECTIONIS eius, id est perueniemus per gradus uirtutum ad resurrectloms ems gloriam, sme ad ipsam nouitatem uitae quae est etiam in terris quaedam similitudo futurae uitae, quam resurgendo prius Christus nuntiauit.

 

     Nouitas uitae est (ut ait Origenes) ubi ueterem hominem cum actibus suis deponimus et induimus "nouum qui renouatur in agnitione" Dei. Quotidie, si dici potest, ipsa nouitas innouanda est. Sic enim dicit: "Nam et si is qui foris est homo noster corrumpitur sed qui intus est renouatur de die in diem." Qui in fide proficiunt, semper bonds operibus adiiciunt meliora.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License