IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[1:2] QUOD ANTE PROMISERAT PER PROPHETAS SUOS IN SCRIPTURIS SANCTIS
QUOD ANTE PROMISERAT. Commendatio est Euangelii quod olim a Deo nobis promissum dicit.
PER PROPHETAS SUOS. "Nemo enim rem uilem" ut ait Ambrosius, "magnis praeconibus nuntiat". Per Ieremiam Dominus dicit:
Ecce dies ueniunt et consummabo testamentum nouum... etc.
Suos dicit prophetas, ad differentiam falsorum siue reproborum, sicut Balaam, uel qui per spiritum malignum nonnumquam futura praedicunt. Propheta quippe est qui futura praedicendo reuelat. Unde et propheta quasi a "prophetando" id est praedicendo dicitur.
IN SCRIPTURIS, ut non solum uerbis hoc prophetae annuntiarent, uerum scriptis firmarent. SANCTIS, hoc est ad sanctitatis doctrinam et religionis formam conscriptis et Spiritu Sancto dictante compositis.