Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER II

[6:6] HOC SCIENTES, QUIA VETUS HOMO NOSTER SIMUL CRUCIFIXUS EST, UT  DESTRUATUR CORPUS PECCATI, UT ULTRA NON SERVIAMUS PECCATO.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[6:6] HOC SCIENTES, QUIA VETUS HOMO NOSTER SIMUL CRUCIFIXUS EST, UT  DESTRUATUR CORPUS PECCATI, UT ULTRA NON SERVIAMUS PECCATO.

 

Hoc SCIENTES, id est attendentes et considerantes in ipso genere mortis Christi significari quod SIMUL cum Christo sit CRUCIFIXUS in nobis VETUS HOMO, hoc est transgressor Adam, ut quemadmodum scilicet Christus corporaliter cruci, fixus mortuus est, ita spiritualiter in nobis ueterem hominem per baptismum mori credamus et crucifigi, id est omnem transgressionem per quam imitamur ueterem et priorem Adam, condonari. Et hoc est quod exponens subiungit: ita UT DESTRUATUR in nobis totum CORPUS PECCATI, non unum membrum, id est uniuersa peccata, tam originale scilicet quam propria, non hoc tantum uel illa condonentur. Crucifixus quilibet ita totum corpus extensum habet ut mouere membra non possit, tamquam omnia sint mortificata. Per quod quidem significat in baptizatis omnia esse delete peccata.

 

UT ULTRA, hoc est ad hoc nobis gratia remissionis est collate, ut ei, quantum possumus, cohaerentes et in hac munditia permanentes NON SERVIAMUS ultra PECCATO, id est non dominetur nobis longa peccati consuetudo quae etiam nolentes quasi seruos in perpetuum retinet, non tamquam famulos ad horam subiectos habet.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License