IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[6:7] QUI ENIM MORTUUS EST, IUSTIFICATUS EST A PECCATO.
QUI ENIM. Bene dixi crucifixum esse et mortuum in nobis ueterem hominem ut amplius ille in nobis peccato non seruiat, quia MORTUUS quilibet, ut ait Hieronymus, IUSTIFICATUS EST A PECCATO, id est ab opere peccati iam alienus, licet penitus uoluntate peccandi non careat sicut libero caret operandi arbitrio.