IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[6:10] QUOD ENIM MORTUUS EST PECCATO, MORTUUS EST SEMEL: QUOD AUTEM VIVIT, VIVIT DEO.
QUOD ENIM, id est quia, MORTUUS EST PECCATO, hoc est in nullo penitus umquam fuit peccato, sine actuali siue originali, pro quo uidelicet peccato mors illa dominationis debetur, ideo SEMEL tantum, ut dictum est, mori potuit, id est corpore tantum, non anima.
QUOD AUTEM VIVIT. Mortuus est, inquam, sed uiuit iam suscitatus et quod fuit, VIVIT DEO. Sicut mortnus fuerat peccato, immo quia mortuus exstitit in praesenti saeculo peccato, necesse est ut in futuro uiuat Deo. Viuit peccato qui uiuendo peccat, uiuit Deo qui ab eius uoluntate non discordat. Quod quidem soli Christo, siue in ipso capite siue in eius glorificatis membris, ueraciter assignatur.